LEIB Kim Er B EH.NOULLII, Epist. LXIX. Zs<
jam monui , plenarie solutum esse ] sed tantum quatenus ego ipseuniversaliter conceptum illud exhibuerim. Quicquid sit, hunc la- Mart.pium paucis verbis emendari posse, & revera emendationem in res-ponsione adjeci. Unde colligi posse me-
thodum ipsam bonam esse, licet in applicatione ad omnes circums-tantias non latis adtenderim , & quidem directam invenerim [ quodTibi, ut puto, nondum significavi] quae mihi eamdem solutionem,quam altera illa indirecta , qua ab initio usus fueram, suppeditave-rit: mirumque consensum non solum in hisce, ' sed etiam in aliisspeculationibus detexerit : Me praeterea in antecessum posse divi--nare , quid Fratri occasionem dederit credendi se divinaturum Ana-lysim meam; scilicet quod in solutione mentionem fecerim de cur-vatura lintei a fluido expansi , unde illum conjecturasse me in A-nalyll usum suisse consideratione maximi descensus Centri gravitatisin fluidis stagnantibus: sed ipsum falli; me enim, praeter hanc viam,quae dextre adhibita etiam eo porrigatur , possidere etiam directam,quam ille nunquam divinaturus sit : me itaque, ut Fratrem decet,Fratris commodo consulentem, ipsi suadere ut decertationem obla-tam revocet. Sed haec amplius videbis in ipsa responsione impressa.
De Domino La Hir io nihil est quod dicam: valeat ejus Doc-trina mathematica non vulgaris, per me licet; modo aliorum quo-que apud ipsum valeret, nec tantopere sperneret, quae ab alus pro-veniunt, si displicent; nec statim sibi arrogaret, quae placent.
Quod Dominum Tschirnhausium attinet, miror quodDominus Menckenius lchediasina meum de comparatione ar-cuum Parabolicorum Attis inserere noluerit; cum tamen ibi ususfuerim verbis humanissimis & modestissimis, quibus vix essicaciorainvenire potuissem ad persuadendum, quanto apud me sit in pretio.
Si talia displicent, nihil est quod inposterum placebit, nihilqueamplius imprimetur. Non sane verborum meorum acerbitas ,
[ nulla enim fuit] bonum Tschirnhausium urit, sed res ip-sa quae ipsius errores detegit, ipsi est invisa.
Dicit porro se posse apertissime mihi ostendere, meam regulamesse erroneam , atque ita mea Interesse eam non prodire: Terricu-lamenta sunt, quibus pueros deterreat: mihi vero permittat ut edam,
Y y % aut