Band 
Tomus primus.
Seite
372
JPEG-Download
 

1698

Jul.

TAB.

XIV.

TAB.

XIV.

372 C 0 M M E R. C I U M E P I S T 0 L I C U M ,

laxationes & constitutiones neris ostenderet? praeterquam quod ,ut ipse animadvertis, musto liquore detracto, columnarum altitu-do notabiliter non minuitur. Hoc cuin legerem, statirn mentemsubiit, an non melius intentum obtinere liceret, ope phialarumliquore semi-plenarum, quibus Boyläus, ni fallor, primusostendere solebat prestionem columnarum. Ita ergo phialae exempligratia, ( ¥'ig. 76.) quatuor A, B, C,D, parari possent, ut, dolioexistente pleno, onmes demerse hxrerent in fundo, detracto veroliquore, exempli gratia ulque ad ««, tunc phiala prima A [ aerein illa, ob diminutum pondus columnae, fe se expandente & li-quorem per orificium apertum expellente ^ jam levior facta, sur-sum peteret, reliquis B, C, D, ob gravitatem adhucdtmi praepol-lentem in fundo manentibus; lin autem porro liquor ex dolio e-mitteretur ad ß ß , tunc B ascenderet; sic sublidente ad y y , emer-geret C, & tandem ubi ad JJ* perventum esset, emitteretur D;Redimpleto dolio phialae in superioribus natabunt, nec fundum re-petent , nisi vi eo detrudantur. Pronunciuturus itaque quantumliquoris ante redimpletionem fuerit exemtum, respicerem tantum;;J numerum phialarum in summo natantium; Exempli gratia ,A, B, C, unde concluderem tantum ad minimum fuisse exhaus-tum, quantum continetur in spatio ySy. Interim quo minoresessent differentiae columnarum cum quibus phialae sunt aequilibratae,& quo plures essent talium phialarum, eo accuratius detracti quan-titatem explorare possemus. Postea alii modi idem praestandi, sineelasticitate aeris, milii inciderunt, e quibus duos hic apponam, quieffectu faciles mihi videntur.

Concipe ( Fig. 77.) tubum recurvum A, ab utraque parte aper-tum, & liquore plenum, ita immitti in dolium plenum, ut orifi-cium cruris brevioris pertingat, exempli gratia , ad superficiem ima-ginariam a a.: jam finge detrahi aliquid liquoris ex dolio; patet uti-que , quod quamdiu orificium cruris brevioris intra liquorem latet,tamdiu totus tubus plenus manebit, sed statim ac liquoris superfi-cies intra orificium seu intra superficiem imaginariam ««, subside-rit; tunc omnis liquor, qui in eminenti parte tubi existit, per cruslongius descendet, aere in ejus locum per crus brevius succeden-te ;