Band 
Tomus primus.
Seite
373
JPEG-Download
 

LEIBNITII ET BEH.N 0 ULLII, Epist. LXXIII. 373te; qui aer, licet dolium postea omnem suum liquorem ad summita-tem usque resumat, cum neutrorsum evadere postit, in tubo ma-nere cogitur: hinc si plures tales tubos recurvos A, B, C, D,quorum orificia crurum breviorum gradatim ascendant, in doliumimmiseris; poteris iterum judicare, ex numero tuborum aeremcontinentium, quousque dolium depletum fuerit; vel si malueris lo-co tot tuborum assumere unicum tubum rectum F E instructum plu-ribus ramulis inflexis a, b, c, d per minima intervallula a se dis-tantibus, eundem usum obtinebis. Illi enim ramuli, qui semela liquore evacuati sunt, post redimpletionem dolii, retinebunt inflexuris suis ampullas aereas. Infimus ergo ramulus, tali ampullaconspicuus, indicabit quousque dolium fuerit exhaustum.

Ecce jam alterum instrumentum, quod mihi in mentem venit.AB, ( Fig. 78. ) tubus est utrinque apertus, multos habens va-rices, seu tumores excavatos, aemulantes venarum valvulas, quemliquore plenum, [_ poterit autem facile impleri si invertatur & obtu-rato A per B. infundatur], immitto in dolium liquore pariter ple-num. Jam, st tantum liquoris ex dolio effluxerit, ut ejus superfi-cies substderit ad ««, adeoque etiam omnis liquor, qui in partetubi eminente A b c extitit, descenderit, illamque totam cavitatemaer succedens impleverit; manifestum utique est, ob affusum no-vum liquorem, quo dolium redimpletur, totum quidem tubumAB etiam redimpletum iri, relictis tamen aere plenis omnibus illis:varicibus, qui supra «« existunt; cum enim varicum convexitatessursum spectant, aer qui semel in illos se recepit a liquore ampliusexpelli nequit. Ergo & hoc modo infimi varices £, c, aerem icontinentes, monstrabunt quousque dolium fuerit evacuatum.

Hujusmodi Tubus varicosus etiam alibi usum obtinere potest,exempli gratia, ad Thermometra conficienda, quae non solum prae-sentem aeris temperiem , sed etiam praeteritam ostenderent, & stmullimites caloris & frigoris. Ut st observator medio Aprilis [ quotempore, ceu notum, aeris temperies maxime variabilis] certo quo-dam die explorare vellet maximum & minimum gradum calorisaeris, seu quantum aer mutari potuerit intra 24 horas; certe con-tinua observatio 24 horas durans, taediosissima esset; imo etiam;

A a a 3 inuti—

1698

jul.

TAB.X 1 V.