37 6 COMMERCIUM E P I S T 0 L I C U M,
1693 exiliere quam alium ; quicquid enim afferri potest, illud applicabile
Jul. soret ad quemvis alium gradum. Ita si, exempli gratia, concipiamin globulo aereo mundum formatum, partes habentem nostris hil-ee proportionatas, Solem, Stellas, Planetas, Terram cum suis in-colis, omnefque ceteras quantitates eadem ratione ; nempe quodnobis tempusculum unius fecundi esi, illis foret feries multorumfeculorum, & ita de aliis. Interim hos homines iisdem argumen-tis uti posse ad probandos fe solos elfe, suum mundum infinitumesse, nihil extra fe exiliere. Sed abrumpo , plures paginae mihinon, sufficerent, si deliria mea suavia, quibus interdum per infini-tates illas velificor, hic omnia recensere vellem. Cavebo tamenmihi, ne talia tangam apud Theologos quosdam hujus Civitatis ,omnium libere philosophandum osores ; haud dubie me ad rogumablegarent, si tantas haerefes ä me audirent : ut nuper fere mihiaccidit in Disputatione Philosophica publice ventilata ; ubi ctfniincidenter quaestio moveretur de statu corporum nostrorum poftresurrectionem, & ego dicerem , eodem numero corpora nonresurrectura , quia durante vita singulis momentis alterentur , ita utforte Corpus nostrum minimam nunc partem substantiae habeat ejus,quam ante annum habuit ; unde imposiibile esse nos resurrectu-ros . cum omni illa substantia , quae olim , successive , nostrumcorpus composuerit ; nisi velimus statuere Giganteam molemtunc nos habituros. Quid autem fit ! Paltorculus quidam , cuivox est praetereaque nihil, bruto zelo animatus, subito contra meinsurgere, meamque sententiam protinus criminari, exagitare , ex-plodere , & ut Orthodoxae Religioni adversantem damnare & exe-crari; praeterea in Philosophos novatores [_ ut vocat ] tam inepte ,tam infulse debacchari, ut illum phreneticum catenis ligandum di-xisses, si vidisses. Nec hoc sufficit, Urbem totam rumore implet,me elfeSocinianum, me docere novam creationem novorum corpo-rum in Resurrectione, & nescio quot alias ineptias mihi imputat ,quae nunquam in mentem mihi venerunt; reliquis interim Theolc-gastris undique concurrentibus, seque mutuo fideliter succurrentibus.Sublequenti Dominica , suggestus omnes ad Populum resonabant ,.intonantes horribiliter contra Philosophos seductores studiosae Juven-tutis ,