LElBNITII ET BEl^NO ULLII , Epist. LXXIV. Z79pervenere, quae alio verterent mentem; sub noctem reversus re-cordatusque requiro, & magna cum perturbatione nusquam reperio.Quaesivi anxie, praemium etiam reperturo sponderi jussi; hactenusfrustra. Oportet sacculo excidisse, qui togae assutus ess; forte dumegredior, ingrediorve currum. Cum igitur nihil aliud relictum sit mihi,quam ut ad veniam a Te petendam recurram ; pro gratiae factae in-dicio habebo , si denuo ad me redeant, quae amisi. Schediafmaenim Tuum solutionem Fraterni Problematis complexum, videram,non legeram; sed & quae de machinulis Barometris, occasione Oe-nometri Parismi meaeque designationis, disserebas, inspecta magisfuere, quam lecta, quod figurarum consideratione esset opus.
Gaudeo innotuisse Tibi Dominum de Bleswick, ConsulemDelfhtnsem & Curatorem l^eidenfis Academiae, Virum praeclarum.Quod Dnus. Volderus de Calculo disserentiali dubitat, ma-gis miror, quam quod de virium aestimatione a nobis dissentit. E-go ipse olim adolescens, cum de Legibus motus scriberem Libel-lum, in ea eram lententia, quae nunc estDni. Volderi, duoCorpora aequalia & aequivelocia sua natura post concursum dire-ctum non debere reflecti, sed potius fe sistere mutuo. Idque etiamsequitur ex vulgari notione materiae, cum nempe nihil aliud in eaconcipitur, quam extensio & dvTiJwria seu inipenetrabilitas. Sed,,ex his ipsis & similibus, postea agnovi longe aliam esse naturammateriae in systema mundi redactae quam vulgo creditur; & vimelasticam omni corpori esse essentialem, non ita quasi ea vis sitaliqua qualitas inexplicabilis, sed ex eo quod omne corpus, ut-cumque parvum , est machina , ex cujus structura resilitionem, ubiopus ea est ad virium conservationem, oriri oportet. Hac autemmira videri non debent consideranti actualem cujusque materis par-tis divisionem in partes omnem numerum excedentes. Haec an ,cum multa a me salute, Dno. Voldero significare velis, inTua est manu. Decaetero rem gratam facies, si communicabis quasDno Voldero scripsisti, scribesve, aut ab illo recipies.
Mirum non est Dnum. Nieuwentiit ipsi non satisfecisse cir-ca Calculum differentialem, quem ab eo ipso non satis profunde
B b b 2 pene-
t*98
Jul.