Band 
Tomus primus.
Seite
380
JPEG-Download
 

380 COMMERCIUM EPISTOLIO U M,

1698 penetratum constat. Cujus rei indicium fuit, quod nihil de suo

J ul - potuit praestare; an nunc magis profecerit, res docebit.

Si Unum. Marchionem Hospitalium novam Methodum dif-ferentiandi postulantem, ut aequum est, ad me remittas , ifque ,quod vix facturum credo , apud me pulset, deliberandi adhuc lo-cus erit.

Ex actuali divisione sequitur, in quantulacunque parte materiae,velut mundum esse quemdam constantem ex innumeris creaturis; sedillud adhuc quaeritur an ulla usquam portio detur materiae, quae adaliam portionem habeat rationem inallignabilem, seu an detur linea** recta utrinque terminata, sed quae tamen ad aliam rectam habeatrationem infinitam, vel infinite parvam. In Calculo haec utiliterassumimus; sed hinc non sequitur extare posse in natura. Res igi-tur altioris est indaginis.

Nihil ne apud Batavos intellexisti de edendis Roflbumis quibus-dam elaborationibus Hugenianis , praesertim Cofinotheoro per sideraambulante, quem absolutum aut pene absolutum acceperam; item-que de Dioptrica dudum promissa.

Gratissima aliquando erunt, qure, ut spero, ad Quaestiones meas,Te parario, respondebit Varignonius. Ego quidem IfaacoVossio & Vallemontio longitudinum determinationem perEclipsium observationes factam impugnantibus minime omnium äf-fen tior ; fieri tamen potest, ut ab Observatoribus ad loca remotatendentibus errores graves subinde sint admissi, & memini Anglosfidem derogare Observationibus quibusdam Jesuitarum Gallorum adSiamenfe regnum ante annos aliquot tendentium. Talia ergo cumsint facti, diligentem merentur discussionem. Quod superest Vale& Fave.

Dabam Hanovera ~~ Julii 1698.

DeditissimusG. G. L E I E N I T I U S.

Responsio ad hanc Rpifiolam dieß.

EP1S -