Band 
Tomus primus.
Seite
390
JPEG-Download
 

390 COMMERCIUM EPISTOLICUM,

7698 dentes dividitur. Si vero corpus ex infinitis monadibus confia-August. tum dicas; tunc quamlibet, aut extenso, aut non extenso foreaffigendam : si extenso, licet infinite parvo , priorem recurrere dif-ficultatem , nisi ad atomos refugere velis; si non extenso, ergo ni-hilo, quia ex non extensis non componi potesi extensum; ita utforte cogaris dicere quodlibet corporis punctum [ dico punctummathematicum indivisibile ] peculiari monade, seu tali anima do-natum esse. Quantum ad vim elasticam, Tecum sentio, nec for-ma , nec anima, nec spiritu opus esse, ut illa corpori sit essentia-lis ; rectissime, namque mihi dicere videris, eam ex mechanismo,seu structura corporis dependere posse : quemadmodum non opusest anima , ut duo magnetes se mutuo attrahant, vel repellant:Et ego sane saepius cogitavi, annon quodlibet corpusculum, quan-tumvis exiguum, ita a Deo sit constructum, ut pro ratione molissuae , certam habeat copiam materiae longe subtilioris, circa se, &per se continuo perlabentis , ipsiusque quasi sphaeram activitatisconstituentis : Tale quid etiam Newtonis statuisse videtur ,quando illum dicere memini, omnia & singula corpora totius uni-versi in se mutuo gravitare , seu se mutuo attrahere; adeo ut meumcorpus, verbi gratia, non magis versus centrum Terrae trahatur,habita ratione vicinitatis , quam versus centrum Saturni, aliusve Pla-netae, praeterquam quod vacuum admittat, H u c e n i o approban-te, ut ex Colinotheoris vidi.

Nunquam ego dixi in divisione materiae ad elementa insecabilia,aut ad minimas portiones deveniri posse : sed hic non est quaestio,quousque ego divisione, seu actuali, seu mentali pervenire possim;quaeritur quousque jam perventum sit ? Concedis materiae portio-nem finitam actu jam divisam esse in partes numero infinitas; &tamen negas aliquam istarum particularum posse esse infinite exi-guam : quomodo haec cohaerent? Nam, si nulla est infinite exigua;ergo singulae sunt finitae; si singulae sunt finitae, ergo omnes simulsumptae constituent magnitudinem infinitam ; contra hypothesim.Concipe aliquam magnitudinem determinatam dividi in partes geo-

metrica hac progressione descendentes -E

+ — H-—

^ 8 16