Band 
Tomus primus.
Seite
391
JPEG-Download
 

LEIBN IT II ET BEJ^NOULLII , E PI s T. LXXVI. 391

-f- &c. Quamdiu numerus terminorum finitus est, fateor singulos ^98terminos fore etiam finitos ; sed si omnes termini actu existunt,erit sane infinitesimus, omnesque sequentes infinite parvae magni-tudinis : atqui in quolibet corpore, ob divisionem actualem jamfactam, non faciendam, revera & actu omnes termini talis progres-sionis existunt, Ergo , &c.

Praeterea corpus quod motu suo describit lineam, existit utiqueactu in singulis punctis quae in illa linea concipere possum, ergoetiam in duobus quae ego concipio infinite sibi vicina; adeoque actuintervallulum illud , seu particulam infinite exiguam, emensum est.Tandem licet talis particula infinite parva non exiliere! feparatim ,coexistit tamen cum toto; sed miror quod dicas, quod si talia, dequibus inter nos agitur, infinita & infinite parva , possibilia esseconcederes, etiam crederes esse. Vellem ergo ut mihi demonstraresimpoflibilitatem; nam quemadmodum non tantum mihi tribuo exis-tentem eorum probare me posse, ita e contrario perfuasissimus sumimpossibilitatem ejus nullis argumentis posse evinci.

Gaudeo Tibi placuille Oenoinetri rationem meam ; placet vicif-sim perfectio Tua pro reassusione cognoscenda; de qua ego nonsollicitus eram; quia nec Galli illius automatarii machinulam id praes-tare intellexi. Sed quid si detractio vini & reaftusio aquae fiunt si-mul, ita ut quantitas liquoris in dolio nunquam mutetur? Uter-que sane tubulus, observatorem frustrabit, neque remedium videopro hoc. Casterum valvulae etiam applicari possent Barometris &Thermometris communibus pro maximo ascensu & descensu explo-rando , unde tubis varicosis non esset opus; sed praevideo difficul-tatem applicationis valvularum intra tubos vitreos.

Mirabilia mihi narras de Tschirnhausii modo procedendi;expectabam ab ipso agnitionem fui erroris, & revocationem absur-dae suae refutationis, imo & gratiarum actionem quod a me in rec-tam viam sit reductus. Quid autem? loco horum rependere in-gratitudinem ? mihi furari inventionis laudem? dicere nihil metho-dum suam fugere ? talia profecto virum honestum non decent....

Laetor admodum solutiones, meas Problematis Isoperimetrorurii

duplici