Band 
Tomus primus.
Seite
408
JPEG-Download
 

408 COMMERCIUM EPISTOLICUM ,

1698 analogorum, poterit dividi in substantias individuas. Sed Carte-Octob. Jiani negabunt in Corporibus esse aliquid animae analogum , velquid illud Iit analogum, clare sibi explicari postulabunt.

4". Si Monas completa, seu substantia singularis, Tibi est ani-mal, vel analogum , anima, vel forma, & corpore organico prae-ditum ; negabunt Cartefiani , praeter hominem talem monademdari.

S°. Concedo non longe progrediendum, ut habeamus substan-tiam , non substantias; unusquisque enim homo talis est. Sed cor-pus quod vocant inanimatum, ut silex, quousque dividendus erit,ut habeas substantiam, non substantias ? silex enim, secundum Te,non est substantia , sed substantiae.

6 °. Nunquam veritus sum ne materia, scilicet secunda, com-ponatur ex non quantis, sed ne componatur ex punctis forma prae-ditis, quia minimum corpusculum, licet infinite exiguum, non subs-tantiam facit, sed substantias. Oportet ergo substantiam singula-rem esse punctum cum forma , non quantum cum forma; alias inplures divideretur.

Video rem totam eo recidere , ut formam , vel illud animae ana-logum , clare explices. Non quidem alienus sum admittere tertiumquid in corpore, praeter extensionem & impenetrabilitatem, si mo-do aeque claram ejus ideam habere possim, ac habeo extensionis &animae. Scio etiam tertium illud posse exiliere , licet ejus essen-tiam clare concipere nequeam; contra quorumdam Cartefianorumpertinaciam , qui statuunt id quod clare & distincte a nobis conci-pi 11011 potest , non exiliere ; oporteret enim prius demonstraverint,se clare & distincte percipere posse quicquid existit: alias non mi-nus absurde concludunt, quam caecus faceret, qui ex eo quod so-lem nunquam viderit, neque videre possit, argumentari vellet, il-lum non exiliere : Id quod non tantum semel ipsis objeci, sed anti-quae cantilenae obstinate inhaerentes, surdi sunt, suam que perpetuoobtrudunt regulam clarae & distinctae perceptionis, juxta quam remesse , vel non esse , judicant. In horum igitur gratiam, Tuampleniorem explicationem desiderarem, ut data occasione illis occur-rere pollim. Quid? si vocabulum anima analogi vel forma, quod

odio-