'LEIBNITII E T BEl^NO ULLIT, Epist. LXXXI. 409
odiosum est, relinqueres; illamque diceres consistere in conatu quo- i6§zdam insito , vel vi primitus impressa, fine qua corpus non esset Octc'b.corpus, sed pura extensio uniformis, quam ita appellares, locoVeterum materiae primae; absolveres credo negotium longe faci-lius , atque felicius assuefaceres novis terminis mentem Cartefianam ,efferatam quasi veteribus. Possent enim hinc omnia Tua dynamicaaeque facile salvari; & naturae phaenomena, ut elasticitas corporum,impenetrabilitas, conservatio quantitatis virium, &c. explicari. Necputo Cartcßanos talem conatum insitum , seu vim impressam jureexsibilare posse : coguntur enim , & ipsi, statuere materiam cummotu simul creatam esse. Quid ni ergo etiam cum motu infinitetardo ? id est, cum conatu ad motum, seu cum tali vi, quamTu vocas aptissime mortuam , qua unamquamque materiae particu-lam , quantumvis exiguam, donatam esse existimarem, & quidempro diversitate complicationis horum conatuum, directionum, seutendentiarum , putarem diversa hujusmodi corpora oriri. Sane nonausim negare creationem universi constitisse duntaxat in varia istaimpressione conatuum; nolim tamen asserere extensionem illam uni-formem , seu materem primam , praeexti.tisse ab asterno; adeoquecum Deo unicam substantiam fuisse ; ne spinosizare videar: ipsaenim illa diffusione virium , extensionem concreatam esse, mihi suf-ficit dicere.
Transmisi statim Voidero post-scriptum tuum; f habebit,non dubito, etiam suos scrupulos, circa ea qua; de formis dicis.Consului ipsi, ut ad Te ipsum scribat, si quid monendum *haberet.
Quae ibi habes de continuitatis lege, impense mihi placuerunt; sedquod observas celeritatem non uno impetu imprimi, sed a quieteper omnes gradus intermedios ascendere, Te non invito dixerim,etiam me habuisse tales cogitationes jam a longis annis. Id veropaulo aliter exprimere solebam , dicendo Naturam nihil ex abrup-to , neque incipere, neque finire ; eodem modo ac omnis curvaprincipio & fine careat; id est, vel in se redeat, vel utrinque ininfinitum abeat, salvis tamen nonnullis exceptionibus; hinc quan-
Tom. I. F f f titatas
+ Idcirco illud dccß.