Band 
Tomus primus.
Seite
411
JPEG-Download
 

LEIBXITIJ ET BE^HOULLI 1 , Epist. LXXXI. 411

berent rationem , seu quam experientiam , quae contrarium ipsis per-suaderet , quaeque misellis illis animalculis ostenderet alium esse mun-dum suo incomparabiliter majorem, cum incolis pariter incompara-biliter majoribus? Jam vero, (i illi pipericolae id scire non poslint;quis ergo nostrum scit, annon totus noster Mundus aspectabilis for-te fit granum, respectu alius incomparaliter majoris ? Est enim utro-bique par ratio. Sed aliae mini sunt conjecturae, quas hic recense-re nimis longum foret, quae tamen ex ea lege naturae, nunquamabrupte incipientis vel delinentis, egregie confirmantur.

Incidit jam , de lege continuitatis cogitanti, quod apud N e w-tonum aliosque legisse memini, gravitatem corporum extra Ter-ram in duplicata esse reciproce ratione distantiarum a centro, sedintra Terram esse directe in simplici ratione distantiarum. Hoc mihividetur aliquo fltodo adversari continuitatis legi, dum incrementagravitatis in ipsa Terrae superficie quali per saltum degenerarent indecrementa. Nam si ad rectam, a centro Terrae prodeuntem, con-cipiantur applicari aliae rectae gravitatem in lingulis a centro distan-tiis exprimentes; erunt applicatae extra Terram ad Ilyperbolam se-cundi gradus, intra Terram vero ad lineam rectam j adeoque hasduae lineae in mutua intersectione , ubi ab una ad aliam transiturvel saltatur, continuitatis legem violant. Quid de hoc sentias, in-telligere velim.

Quae scire desideras, curabo diligenter ut discam a Varigno-n i o; Oblitus es remittere mihi ejus litteras. Examen solutionis Gre-gorunt , quia non petis, non remitto; si vero nullam ejus des-criptionem retinuisti, remittam statim; fac modo id resciscam quan-tocyus. Vale & fave.

Amplitudini Tuae

DevotissimoJ. Bernoulli.

1698 ,,Octob.

P. S. Quod Catenaria vera sit curvatura fornicis, ex eo patet,

F f f 2 quod