' 1698Octob.
410 C 0 M M E \ C I V M EPISTOLICU As,
titates successive crescentes vel decrescentes , non solum non persaltus augeri & diminui posse, led etiam non posse generari , veldestrui uno impetu. Et hoc fere est ex praecipuis rationibus, quodme induxit ad conjecturandum , annon forte tot gradus infinitatissint supra nostrum magnitudinum genus, quot infra sunt gradus in-finite parvitatis ; vel saltem [ quia infinitum & infinite parvum inrerum natura Tibi displicet ] quemadmodum microscopiis detegi-mus animalcula incomparabiliter minora quam nos, & extera ani-malia nobis consueta; & procul dubio ista animalcula , st & suahaberent microscopia, iterum detegerent alia se iterum incompara-biliter minora, & sic porro : Unde cum naturae non sit consenta-neum , secundum meum principium , ex abrupto subsistere, colli-go £ rideas, per me licet , ] alia animalia in rerum natura posseexiliere , quae nobis, nostrilque animalibus consuetis, in eadem ra-tione majora sint, in qua illa animalcula microlcopio detecta suntminora , quaeque nos , in nostro mundo, suo microlcopio intuerisolent, ut nos intuemur talia animalcula innumera. Et alia rursusesse posse animalia incomparabiliter illis majora , ficque tot graduspono ascendendo, quot inveni descendendo. J'sam non video [ utjam serio loquar] cur nos, nostraque animalia, supremum gradumconstituere deberemus; quia, ut clare patet, etiam talia animalcu-la incomparabiliter nobis minora, sibi adulari possent, se suam-que guttulam, in qua habitant, totum constituere universum ; simodo haberent animam rationalem, ut ita ratiocinari possent. Con-cede , \%1 finge saltem , granulum piperis [ in quo pariter multasmyriades animalculorum, teste Leuwenhoeckio, & mea ip-sa autopsia, microlcopio conspiciuntur ] habere suas partes nostrimundi partibus per totum proportionales ; scilicet suum Solem ,suas Stellas fixas, suos Planctas cum Satellitibus, suam Telluremornatam montibus, campis, sylvis , rupibus, fluviis, lacubus ,maribus, variisque animalibus: Credisne hos pipericolas, qui omniaista objecta sub eodem visionis angulo , adeoque sub eadem magni-tudine aspicerent, qua nobis nostra apparent, non eodem jure pu-tare posse, extra suum granulum nihil esse , quo nos putamusnostrum mundum omnia complecti ? Nam quamnam, quaeso, ha-berent