Band 
Tomus secundus.
Seite
101
JPEG-Download
 

LEIB MITTI ET BBKMOV LLII, Epist, CXLII. ioi

adhuc aliqua profundiora. Cxterum Dominus Hu genius, sup.posito principio compositi motus, non habebat opus principio de ^ ovonT -assurgente centro gravitatis, quod coincidit cum squalitate effec-tus & causae; nam quae reciprocis moli celeritatibus sibi occur-runt Elaltica, ea sibi mutuo motum adimere debere, geome-trica necessitate constat, ex natura aequilibrii & virium mor-tuarum.

Litteras adjunctas ad eximium nostrum Volderum curaripeto; cui & haec puto non ingrata erunt de legibus Naturas,non ex geometrica necessitate, sed Sapientiae & harmoniae princi-pio plene derivandis. Oblitus sum dicere, Hugenium viderinon cogitasse de elastro concurrentium; unde coactus est recurre-re ad principium centri gravitatis. Propositionem primam separa-tim demonstravit a secunda, quia nondum satis tunc in usu eratratiocinatio ex mea lege continuitatis; quam etiam in GeometriaElementari prodesse memini. Nam cum Euclides assumat ,potius quam demonstret; duas rectas aequidistantes esse in eodemplano; res statim conficitur, si sub convergentibus comprehen-dantur , ubi punctum infinite abest, seu cum ratio datae ad ejuselongationem evanescit.

Quoniam Dominus Frater Tuus, & alii, mirantur quod duocorpora inxqualium virium se mutuo sistant, [quod etiam magnoHugenio fraudi fuisse videtur, ne naturam virium plene perspi-ceret , ] ideo soleo eos admonere , ut distinguant inter vires vi-vas absolutas, quibus effectus aliquis violentus produci potest [ utascensio gravis, tensio elastici corporis, motus quiescentis, ] &, utsic dicam, impeditivas, quae necessario leges virium mortuarum,vel si mavis embryonatarum , sequuntur in destruendo fe mutuo;quia destructio non fit per saltum , sed continuo , seu per inasligna-bilia decrementa, id est, per vires embryonatas. Sed vires impedi-tivas toto genere distant ab absolutis, ut angulus contingentis a recto.

Quod superest, vale & fave.

Dabam Hanovera 22. Novembris 1703.

Deditissimus G. G. Leibn itiusR esponsio detsse videtur.

N 3 EPIS.