i EIS NITI I ET BEUNO ULLII, Epist. CLXXXs. LZ7'
EPISTOLA CLXXXL
BERNO-ULLII AD LEIBNITI UM.
Responsio ad praecedentem,
Gratias agit pro Icone promissa. De Miscellaneis Bcrolinensibus. De caeruleo 1Berolinensi. De Phyfica mathematice scribenda. Observationes alne inNewTONI Principia. De Mariotti experimento circaColores. Dt Nugueto ^ Stahlio.
Vir Amplissime atque Celeberrime,, Fautor Hono-ratissime !
S I quid voluptatis & fructus ex litteris meis percipis, ut qui- ,« IOdem dicis, habeo certe de quo mihi gratuler; ita enim sco- Decem,puni meum egregie consecutus mihi videor ; Orbi scilicet eru-dito , libique praesertim , qui ineritis Tuis in eo prae caeterisemines, aliquid gratum & utile praestare in summis votis fem-per habui. Iniquus autem essem si a Te , hac qua es aetate, exi-gerem quae magna attentione indigent , ut solent Analytica &Geometrica, post tot exantlatos labores , quibus universam Remlitterariam aeternum Tibi devinxisti. Scio, & in me ipso exper-tus novi, quantum fervor ille & pertinax indagandi studium cumannis juvenilibus paulatim abeat & languescat. Marcescit animi'vigor, in corpore debili & longis infirmitatibus attrito , quan-quam nondum 44 annum compleverim; quo fit ut nescio quae’gravis inertia artus meos infestet, & hinc animum quasi suffocet,pristina alacritate privatum.
Mirifice me delectabis, & pro insigni benevolentiae signo ha-bebo, si vultus Tui imaginem, ut polliceris, mihi transmitteredignaberis, hac quidem tabula , cum aliis Virorum Illustriumiconibus, Musaeum meum exornare constitui : Paucis ante die-bus, accepi in hunc finem Parisiis pictas effigies Bignonii,
Gg z Male-