Band 
Tomus secundus.
Seite
238
JPEG-Download
 

4710 .

Decem.

2 Z 8 COMMERCIUM EPISTOLICUM.

Malebranchii , & Varignonu, sed Hospitali 1, ?ejusque Uxoris, foeminx in Mathematicis non parum doctx ,Icones cum aliis dudum habeo,, Newtoni quoque, si po-tero , mihi comparabo.

Accepi demum nudius tertius, Miscellanea Berolinensia , mis-su Cl. Jablonski; cui, quaeso, data occasione, gratias meonomine referas, cum cultu meo officiosissimo. Perlustravi, quam-vis hucusque obiter; multa inveni elegantia & minime spernen-da : facile quidem suspicor Tibi hujus libri curam incubuisse :Dedicatio & Praefatio , quas a Te prosedas credo , quantumquidem intelligo, sunt elegantiffimse latinitatis; stilus planus &facilis, sed simul tersus & castus, uniformis & simplex, & ta-men sublimis, video Te selediora tantum edere voluisse. Pluri-ma de Tuis interspersa observo, utilia sane & curiosa ; placethistoria de Phosphoro Brandiano (r), antea non satis mihi cog-nita. Quod ea occasione, Phosphori mei mercurialis tam hono-rificam mentionem injicere voluisti (2), maximas ago gratias.Qux de symbolifmo calculi algebraici & infinitesimalis , incomparatione potentiarum & differentiarum habes (3), nondumexhauriunt omnia quae ante hos quindecim annos inter nos fue-runt agitata. Forte oblitus es temporis longinquitate , quodtunc elicuerim modum applicandi haec, retrogrado ordine, ad

summationes perficiendas, dum scilicet d 1 1 d % d aliud

nihil est quam s^ 2 » &c. unde mihi regula sub-

nata est [ si meminisses, nam Tecum communicavi ] differentia-lium summam, vel integrale sydx , universaliter per seriem ex-primendi; quae quidem eadem fuit, quam paulo ante , sed aliadiversissima via inventam, in ABis edideram (4): alia prxtereacirca hunc symbolismum tunc notavimus, quorum in Mijcella-neis jam pariter non meministi; forte quod brevitati stude.e vo-luisti.

(1) Mifc. Ber. Tom. I. Part. I I. N’. I. pag. 9^

(2) Pag. 98-

?3) Ibid. Part. III. N*. I. pag. 160.

(4) Vid. Epiil. X. & XI. & xu.