Band 
Tomus secundus.
Seite
250
JPEG-Download
 

C 0 MMISJCIVM EF ISTO LICUM.

2sQ

EPISTOLA CLXXX1V.LEIBNITII AD BERNOULLIUM.

Responsio ad praecedentem.

De Societate Berolinensi. /> H a rt z o e k e r o, ^Hottingeroi)f Reginaidi Analysi demonstrata.

Vir Nobilissime & Celeberrime, Fautor & AmiceHonoratissime l

N Ovissimas meas Tibi recte redditas spero. Interea aliasa Te gratissimas cum inclusis Ilcrmannianis, hic loci, idest Berolini accepi. Postquam enim Rex Societatem scientiarumnuper, proximo post anniversarium Coronationis die, soiemniterinaugurari curavit, statisque vicibus congressus haberi jussit, hucexcurrendum mihi putavi, ut conferrem aliquid ad ejus vigorem.Sed, ut facile intelligis, desunt nobis in his oris, a quibus ali-quid magnopere expectes : inprimis Botanici, Anatomici, Chy-mici, a quibus aliquid singulare prxstetur. Non est tamen sper.nenda detectio novi Caerulei, cujus specimen mitto. Color me-liorem in ipso usu se exhibet quam primo aspectu apparet. Ma-thesis profundior in his oris adhuc propemodum ignoratur. Sedcum Dominus Stürmius Johamis Chrißcpkori Filius, hacte-nus Francofurti ad Oderam Professor, statione ilia deserta offi-cium Architecti apud Ducem Megalopolitanum in se receperit,me & amicis monentibus, de Hermam no nostro acciendo co-gitatur; eumque in finem & a W olfio & a me ad ipsum da-tas sunt litteras.

Dnus Hartsoekerus in aliis taxandis paulo est liberior,& licet me non nominaverit, facile tamen intelligo, me ejus acu-leis