Band 
Tomus secundus.
Seite
251
JPEG-Download
 

L E 1 B NI T11 E T ü E AN 0 U L L 11 , Epist. CLXXXIV. rleis tactum fuisse. C-eterum meas quasdam objectiones desidera- rrr _vit, eisque in sua Conjecturarum illustratione , licet me non Mart.nominat o, respondit.

Si vindicare tuum voles Phosphorum, ut scribis, de quo il-lum praecipitantius judicasse manifestum est; putem convenientis-sime id fieri posse in ipsis Novellis Reipublica litteraria, ubi acu-lei in Te sunt recensiti, (i) Sed majus praeterea operae pretiumforet, si conjecturas ejus Physicas aliquando per otium percurreres,

& animadversiones in eas dares : Inde enim utilitas non spernen-da nobis accederet. Ea maxime profutura & Te digna ratio fo-ret ulciscendi Virum , non tam verbis quam rebus ipsis. Et videomultos ipsa scriptoris audacia capi, qui de rebus abstrusissimis tan-quam compertis pronuntiat, ut ex ipso Naturas sacrario, conci-lioque Deorum recens egressus videatur, |

Cum Dno. Salomone Hottingero Tigurino Medico nul-lum mihi litterarum commercium est. Eum olim apud nos tran-seuntem videre memini. Serus admodum venit, quisquis hodiein Copernicum scribit. Inaudiveram aliquid de Tigurina ineum tempestate, sed Theologum aliquem severiorem & sacrisnaturae non initiatum eam excitasse credebam; de Medico nihilTale suspicatus fuissem. Ego magis venia quam ira dignos cen-seo, qui hic bono animo peccant, sed non bono judicio. Doc-tissimo Scheuch zero de tali judicio conquerenti in eosdemsensus scribo.

R. P. Re v x e a u Analpißn ( 2 ) nunc demum Berolini vidiapud amicum, & agnosco in ea multa esse non spernenda, tumab auctore considerata, tum ex optimis scriptoribus sumta, quosvellem ubique indicasset. Quanquam erga Te, meque, & aliosetiam optime se se gesserit, & labores nostros commendaverit,vellem

I i 2 tamen

(1) 1710. Jun. pag. 619.

(2) Analyse demontrie. Paris. 1708.4°. 3. VoL