t 7 tt -
Octobr.
262 COMMERCIUM EPISTOLICUM.quisquam alius; & qui nondum complevit annum vigesimumquintum, ubi ad maturiorem aetatem pervenerit, nullus dubito ,quin Bernoullianum nomen ( si quid valet) sit egregie tuiturus,eique augmentum non spernendum additurus.
Caeruleum Berolinense, cujus specimen misisti, pro quo de-bitas exsolvo gratias, videtur elegantissimum : an vero requisitamhabeat durabilitatem in picturis, ubi cum aliis coloribus permis-cetur , aut etiam in illuminationibus mappis Geographicis supe-rinducendis , hoc tempus docebit. Nonnihil ejus aqua gummatadilutum, & chartae candidae illitum radiis solaribus exposui, vi-surus num quid de vivacitate sua amissurum esset; deprehendi re-vera aliquantulum expalluisse. Dedi quoque aliquid nostro cui-dam pictori, periculum ejus facturo cura oleo ; laudavit coloriselegantiam , sed putat nihil aliud esse quam Indicum arte qua-dam prseparatum. Promisisti mihi tuam Iconem , cujus oblitusesse videris. Ego vero magno teneor desiderio : quare permit-tas , ut Tibi memoriam refricem : pretium Pictori solvam , velsolvi curabo lubentislime.
Gaudeo Te revocasse ea quae in prioribus festinanter scripsisti ,circa resistentiam, postquam monui ea non cohaerere cum iis quaeolim ad me de eadem materia scripseras. Ita enim nunc nonfiet, ut quod privatim , etiam publice Tibi excidat, in veritatisprtejudicium , & in ipsorum Tuorum assertorum destructionem ;nihil magis cum quaerant adversarii , quam ut in nosmet ipsosvertant arma nostra , sicubi vident aliquam contradictionem exfestinatione commissam.
Clarissimus Her mannus scribit se aliquid parare pro secun-do Tomo Miscellaneorum Berolinensnm : ubi Ici vero hujus To-mi impressionem imminere , aliquid pariter & ego submittam ,quod si dignum judicabitur , inseri poterit. Interim Vale &Fave.
Bastle <e. z°. gbris 1711.
Amplitudini Tutu Devot'slimoJ. Bernouiu.
EPIS-