LEIB NI TU E T BE^NOULL II, Efist. CLXXXVIII. 263
T
E P I S T O L A CLXXXVIII.
leibnitii ad bernoulliüm.
Responsio ad praecedentem.
De Erofejfionibus , Uc. deqne valetudine fua.
Vir Celeberrime, Fautor Honoratissime!
R Edux Torgavia, ubi Nuptiarum Czarigenae solem nia specta-vi , & ipsi magno Rujforum Czari collocutus sum , Tuas inve-ni, inclusasque ad Dominum Menckenium misi.
Ad illultrisfimum virum Bernardum Trevisanum nonante de re nota scribam, quam ubi simul Dnus. Her man-nus noster animum abeundi suum declarabit.
Si constet Dnum. Her mann um ad Francofurtenfes noniturum, sperem de Domino Agnato tuo utiliter agi posse; nequeenim res praecipitabitur.
Credo Dnum. Hermannum ab annorum praefixorum exi-tu non multum abesse. Itaque, ni fallor, poterit mentem abeun-di commodo tempore declarare , sed ita ut simul significet termi-num praefixum a se expectatum iri. Id enim ad bonam fidem &dignitatem pertinet, coque facilius audiemur pro alio agentes.Omnia igitur cum illo & deinde mecum recte constitues; neque'enim dubito quin , pro gratitudine sua, Tibi & Tuis faveat.Pictori, qui Iconem meam nuper paravit male successit.Caeruleum Berolinense ex Indico esse non putem.
Diu nihil intellexi de studiis, prxsertimque de rebus mathe-maticis
1711.
Decemb.