Band 
Tomus secundus.
Seite
302
JPEG-Download
 

30 Z

COMMERCIUM EPISTOLICUM.

EPISTOLA CCKLEIBN1TII AD BERNOULLIUM.Responsio ad penultimam.

De ipfius U Agnati ejus in Societatem T ondinensem receptione. De Cal-culi differentiatis historia. De Logarithmis Numerorum negativorum.

Varia.

Vir Nobilissime & Celeberrime, Fautor Honora-

tiilimc!

JTH- /^Ratulor Tibi receptionem in Societatem Regiam An-

April. rq gUcanam , vei potius gratulor Societati , cui ornamentum

addis. Magis est cur gratuler hunc honorem Tuo ex Fratre Ne-poti; huic enim non tantum decus , sed etiam auctoritatem ad-det apud Curatores Patavinos. Spero .eum io Batavis cogi-talle non-nihil de praxi Ruminum regendorum. Nam ut exDno Hermanno intelligo, competitor quidam apud Patavi-nos hoc uno se jactat potitiimum.

Dnus New tonus merito Te sibi obstringere voluit: Quaein ipsius Principiis notaveris in Atjis videre gratum erit.

Collinsius obiit quaeso, antequam Calculus differentiatisinnotesceret; sed ille cum Oldenburgio, "Wall i sio,Newtono, me, aliisque commercium aliquod litterariumexercebat in rebus arithmeticis, geometricis, analyticis. Quid in-de elicituri sint ad natales novae Analyleos Anglicanos stabilien-dos, apparebit, ubi prodierit hoc Commercium Ego nelcioutrum ante Te sim conspecturus , cum tam longe absim adomo.

Vereor ut Nicolius Cycloidis , Lagnius Tetragonismicircularis bonam dent Historiam , nisi nobiscum communi-cent. :

Conce-