HUGENII VITA.
* Vtde pag.3°9-
Matheseos continuavit , ingeniique ad hiec stu-dia nati varia tunc temporis dedit specimina,brevique famam inter Mathematicos, annos su-perantem , acquisivit.
Studium autem Juridicum Breda; prosecutusest annis 1646, 1647, 1648, occasione scho-la; illustris , tunc temporis ibi erectae , & cu-
ra; Patris ipsius pro parte commissa;.
Hagam anno sequenti redux, Henricum Co-mitem Nassavium iecutus , Holfatiam , & Da-niam , invisit. Vehementi tenebatur deside-rio in Sueciam usque iter suum producendi ,C arte sium ut videret, quod ipsi non licuit, bre-vi finita Comitis legatione.
Anno 1651. Tractatum edidit de quadratu-ra Hyperboles , Ellipfis , & Circuli , ex dato portio-num gravitatis centro *..
U t librum hunc perlustrent Lectores rogo Ma-thematicos , & videant an non merito , in iplajuventute , inter summos Mathematicos relatussuerit Hugenius.
Eodem anno & sequentibus varia de refractio-nibus & Dioptrica conkripsit, qua; in operibusposthumis edita exstant.
Anno 1 <5 5 5. Galliam petiit, & Andegavi Do-ctor Juris renunciatus est.
Eodem anno cum fratre Constantino vitris for-mandis , quae Telelcopiis majoribus inservirent
ope-