In Lib. quartum Dioscoridis539Pèreum. Nascitur ubique,& non in Aconis solum, à quibus habet appellationem: is autem uicus est Periandinorum.essuat autem loca potißimùm saxosa. Pascitur eo neque pecus, neque ullum animal. Praeparari ad afficiendum modoquodam enarrant, nec nosse quenquam: quamobrem medicos, quoniam componere nesciant, pro putrefatorio uti.Decille de secundo Aconti genere. quod duorum alterum Dioscoridi esse potest,& illud fortasse, quod(ut ipse in-quit) in usum suum uertere medici. Sed& de tertio Aconiti genere disseruisse Theophrastum equidem crediderim,tum eodem loco paulò pòst haec uerba subdit. Aliud quoque uenenum uim diurnariam enecandi sortiens compertumaffirmant: esse nanque radiculam quandam, quae eodem die poßit occidere: folium hanc habere ellebori, notamque om-nibus esse. hactenus Theophrastus. In quo nihil moueor, quòd huic Aconito, quod tertium suspicor, ueratri folia tri-buerit. nam& Dioscorides nigro uerstro folia platani reddidit, quemadmodum etiam tertio Aconitorum generi.Buchstus in suis claris de stirpium historia commentarijs, primi generis Aconitum eam plantam esse censet, quam Fuch. error.herbariorum uulguslandeAM Paris appellat. Sed is pla- Herba ParisHERBA PARIS.nè, mea sententia, aberrat: siquidem haec uno tantùm constat caule, rotundo, duorum palmorum altitudine: è cuius medio quatuorerumpunt folia, eodem ambitu, crucis instar patentia, sanguineaeuirgae simillima: alia praeterea quatuor eodem modo prodeuntprope caulis summitatem, sed haec minima sunt,& longiuscula:in quorum medio purpureus, uinosusque extat globulus, acino uuaesimilis, in quo semen concluditur album, minutum, copiosumque,halicacabi modo. Radix, quae illi subest tenuis, in capillares ferèparticulas dissecta, pallescit, nullaenno scorpionis caudae effigie, necalabastri modo aliqua ex parte nitet, ut primum Aconiti genus àDioscoride repraesentatur: cuius folia(ut etiam Plinius libroXXVII. cap. IIII. est author) praeter id quòd cyclamino, autcucumeri similia sunt, nunquam, quod uiderim, in caulis mediosuam habent originem, sed statim ab ipsa radice exeunt, hirsuta,humique recumbentia. Semen huic nullum, quod sciam, à rei her-bariae scriptoribus redditur. Sed ex herbae Paridis acino semencolligitur, cui non modò nulla deleteria uis inest; sed etiam con-tra ueneficia praestantißimum est medicamentum. Noui enim egoquosdam, quorum aliqui morborum diuturnitate, alij uerò uene-ficijs semistulti facti erant, hoc tantùm Paridis herbae semine aduigesimum usque diem in puluerem hausto drachmae pondere, pri-stinae sanitati omnino restitutos esse. Porrò idem Fuchsius in Fuchsij erroxsuis paradoxis nil aliud Aconitum esse putat Mauritanis,& prae aliussertim Auicennae, quàm Napellus. Qua in re rursus, meo quidemiudicio, fallitur. quippe quod reperio Auicennam de utroque Aconiti genere scriptitasse,& alterum appellasse strangulatoremadib, alterum uerò strangulatorem leopardi, quae nomina eademsunt, quae apud Graecos lycoctonos,& pardalianches: atque eun-dem prius magna differentia speciatim de Napello egisse constat.Napelli hi-Praeterea NAPELLVS radicem Aconitis longe dißimilemprofert: sicuti& folia, quae potius artemisiam, quàm cyclaminum,& platanum referunt. Flores idem edit purpureos, storia,& utresqui ante aquàm dehiscant, mortui hominis caluariam repraesentant, dehiscentes uerò pandunt sese urticae mortuae modo. Caules erbicubitales,& aliquando maiores: semen paruum, nigrum, corniculis conclusum breuibus. Quae certeomnia& harum plantarum discrimen apertè ostendunt, simul& Fuchsij sententiam refellunt. Hinc itaque colligendumNutauerim, Aconitum cuiusque generis nullam habere cum Napello cognationem. Napelli uis in necandis hominibusdeo immanis, saeuaque existit, ut nullis ferèirdit occurri poßit, nisi quàm primùm,& statim succurratur, quod tamen Aconitum sumentibus non euenit. Napelli immanitatem uidimus nos Romae anno à Christo nato 1524. mense no-tembrin Capitolio Clementis VII. Pont. max. anno primo. Nam cùm decreuisset experiri olei cuiusdam praestan-quam uires, quod Gregorus Carauita Bononiensis chirurgicus tunc praeceptor meus contra deleteria medicamenta,uenenosorum animalium quorumcunque morsus parauer at, iußit Pontifex uenenum dari duobus latronibus, quos le-desdamnauer ant, quò suorum facinorum poenas luerent, laqueo uitam finire, ut in ijs olei huius experimentum fieret. Horum alterum, qui plurimum Napelli sumpserat dulciarijs panibus commistum, pontificij medici statim oleo inungendumer ebent, qui post tertium diem saepius oleo perunctus euasit incolumis: quanquam non sine magna formidabilium sym-comatum acceßione. Alterum uerò, cui longe minus uenenati panis exhibuerant, oleo inungi uetant, ut assumpti uenepffectum, saeuitiamque cernerent. Id quod illis rei exitus facilè comprobauit: quandoquidem paucis post horis obijtijs omnibus incommodis, cruciatibus,& simplomatibus correptus, quae ab epoto Napello prouemre scribit Au-1. Caeterùm idem quoque Fuchsius loco suprà citato Leoniceni testimonio nixus, in Auicennam acerrimé inue Auicenne deniter: nec sanè eum, ut nostri recentiores, principem, sed tyrannye,& homicidam nuncupat, eosque pariter detesta fensio.tur, qui eius sectantur doctrinam. quippe quòd Auicenna scripserit(ut ipse inquit) Napellum perniciosum esse uene-cum: mox subdiderit, quòd linitum,& bibitum delet albaras cutanci morbi genus. Qua in re non possum non admirarFuchsium,
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli ... Commentarii secundo aucti, in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de medica materia : ; adiectis quam plurimis plantarum, & animalium imaginibus quae in priore editione non habentur, eodem authore ; his accessit eiusdem apologia adversus Amathum Lusitanum, quin et censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
539
JPEG-Download
verfügbare Breiten