6 o Hesperi et Phosphori
permissu jam impetrato , ut historia Coelestis hujusmodi repertorum habeatur ple-nior .
Perpensis igitur Epistolis Castinianis anni 1 667. ad amicum privato studio trans-miisis, Lc considerata difficultate spectandi maculas Veneris post ortum Solis etiam perTeleseopia palmorum centum, cum easdem visas indicent literx post Solis ortum quan-do certo novimus tanto minoris longitudinis Telefcopia in ulu solummodo fuisse ,considerato etiam silentio per annos triginta fex, quos Castmus supervixit ex annoi66j. ad 1712. ab ipso custodito circa hujusmodi maculas; vix quidpiam certi abillo statutum credam de indicatis experimentis.
III. Ceterum de conversione ejusdem Planeta: circa Axem proprium spatio ho-rarum 23. quam inde perceptam referunt Ephemerides Eruditorum 6c scripta Oza-nami, quibus adhaesisse videtur Cl. Hallejus, aliique Astronom! in Veneris rotationecirca Axem proprium definienda, Caffinus dictorum suorum censor accuratissimus certialiquid statuisse non invenitur in scriptis ab se in publicum editis quod sciam. Ne-que enim definiri poterat ex ordinata mutatione seu progressu macularum supra DiscumVeneris, num intra horas 23. an potius intra dies 24. integra rotatio absolveretur;nisi observandi Planetae copia talis daretur in ejusdem proximo accestu ad ferne glo-bum, ut tribus horis solidis ante ortum, vel post occasum Solis esiet supra horizon-tem conspicuus. Ad hoc demonstrandum accedimus ex observatis anni 1726. qui-bus deprehendimus non horis 23. sed totis diebus 24. unicam rotationem globi Ve-neris circa Axem proprium compleri.
IV. Dixeram Cap. 2. sol. 9. ex die 9. Februarii per plures consequentes spe-ctantibus nobis Venerem circa crepusculum vespertinum non modo conspectas macu-las , sed etiam progreslum earum talem esse deprehensum, ut diurna quantitas muta-tionis situs macularum in Disco apparentium eilet graduum circiter quindecim ab oc-case in ortum.
Alterutra igitur illatio inde consequebatur, nempe aut globum Planeta: intra ho-ras 24. una rotatione absoluta portionem alterius etiam coepiste qua: responderet arcuigraduum circiter quindecim, hoc est parti vigesima: quarta: totius circuli; vel intrahoras 24. illum tantummodo arcum a maculis revera descriptum, grad. 15.qui parsest vigesima quarta totius circumferentia: : Lc idcirco rotationem unicam absolutumiri spatio dierum 24. non secus ac in Sole vertigo macularum ostendit, diebus duo-detriginta globum Solarem converti semel circa Axem proprium sua: rotationis.
Utra estet illatio proferenda dijudicari non poterat, nisi adhibita altera observatio-ne, quam instituimus, hoc promisso ratiocinio. Si enim, inquam, intra horas 23.globus Veneris integram rotationem absolvit: necesse est ut quadrantem circuli ho-ris 5. 8c minutis horariis 45. circiter perficiat; <k octantem circuli peragat horis tri-bus non integris, nempe 2. min. 53. sec. 30. Jam vero cum mense Februarii 1726.quo observabam, post Solis occasum Venus esset spectabilis supra horizontem horis plusquam tribus ac dimidia, si ad situm macularum attenderem Sole occidente, spatiumhorarum trium & semis dabatur novis observationibus ad cognoscendum, num intereaoctantem circuli emense macule qua: Sole occidente apparebant in centro, hora ter-tia post Solis occasum excursem secissent per quartam saltem diametri partem ex cen-tro ad cornu proximum. Si mutatio observaretur quarta: diametri partis; concluden-dum erat, octavam circuli partem hoc spatio temporis emensam indicare circulum in-tegrum absolvi horis 23. Sin mutatio ita esset exigua intra horas tres, ut vix sensilisredderetur; perspicuum erat futurum, intra horas tres a rotatione Planeta: & macu-larum paucos admodum gradus fuisse percursos, atque adeo totam diem impendi quin-decim illis gradibus quibus dietim maculae progrediebantur, Sc rotationem integram
non