Nova Phaenomena. <5-5
pabat limes Occidentalis Maris Primi,seu Regii, cujus longitudinem esse diximus gra-duum 55. Erat igitur in plano Nadir gradus 325. ab illo dissitus gradibus 90. Lcin plano Zenith versabatur gradus 145. totidem gradibus a priori remotus. Quin-que revolutionum tempus (quarum singulis 24. dies solidi cum aliquot horarum ad-ditamento debentur) requirebat intervallum dierum centum & viginti ex summa die-rum solidorum colligendum, Lc unam fortasse diem pro summa horarum nondumconspecta. Quare circa Auroram dierum a 7. ad 11. Junii quando per tempus li-cuit I elescopium ad Venerem dirigendum duxi Phosphori nomen tunc obtinentemin matutina estulfione, sed cum diebus 9. & 10. ab observando impedirer, prosecu-tus sum die 11. observ. Die 11. limes Occidentalis Maris Primi, seu Regii non lon-ge quidem distabat a centro Disci Veneris nobis obverso,sed illud praeterlapsos fue-rat aliquot gradibus; cum ibi potius reperiretur limes Orientalis Maris secundi, siveInfantis Henrici obtinens longitudinis gradum circiter 70. Quare per diem circiter deci-mam Junii compleverat Venus circa suum Axem quintam revolutionem ex die 9. Fe-bruarii . Inde autem colligebamus quinque circiter horas supra dies 24. esse assignan-das periodo unius revolutionis.
His ita collectis ex prima; 8 >c quinta; revolutionis conspectu intra eumdem an-num 172.6. comparato, attendere oportuit anni 1727. opportunitatem ad alias con-versiones Planeta; cum superioribus comparandas; ut horarum quantitas ex longioreintervallo temporis subtilius definiretur.
Ciim diebus circiter 121. vel 121/ revolutiones quinque absolvi cognovissem ,consequens erat ut intra 365. circiter aliae quindecim perficerentur, nempe spatio an-ni civilis solido. Circa menses igitur Julii & Augusti accedente iterum Hesperi stellaad viciniam Terne iteravimus observationes. Et quidem qua; mense Julio perage-bantur erant idonea; ad cognoscendum appulsum macularum circa /Equatorem Vene-ris sitarum ad hemicyclos Zenith, Lc Nadir ; cüm Planeta in ea positione nobis obver-teret Polum Boreum circa medium Disci nobis obversi apparentem, postquam longi-tudinem Maris Borealis contulimus cum longitudinibus ceterorum sob zona /Equato-ris Veneris. Circa finem Augusti, & initium Septembris zona circa /Equatorem, Semacula; in illa sita;, 8c a Sole illustratae ita nobis obvertebantur, ut illarum situm di-gnoscere Se figuram recognosoere pollemus saltem per hora; quadrantem, aut dimi-dium , in crepusculo vespertino; diutius enim immorari in earumdem conspectu niti-do celer accessus Planeta; ad horizontem in signis obliqua; descensionis non permit-tebat. Verum notio praecedens figura; macularum earumdem nitidissime conspecta-rum mense Februarii anni 1726. quando supra horizontem permanebat Venus perhoras ferme quatuor a Solis occaso, facilitatem nobis praebuit earumdem ita noseen-darum, ut postremis observationibus non semel figuram exhibuerim illarum apparen-tia; , quae erant ea die a nobis spectandae, antequam Telescopia in Planetam dirige-remus .
Fuit igitur expeditum ex collato intervallo temporis a die 6. Julii quando extremi li-mites Maris Marci Poli versabantur in plano per Zenith Lc Nadir ad dies Augustiac Septembris quando macula; in zona /Equatoris sita; ad eosdem circulos appellebant,in periodis proximarum revolutionum definire longitudines utriusque extremi MarisBorei, & recognoscere quod extremum ejusdem Maris dissitum a Polo Boreo & inmappa nostra Celidographica litera s notatum, eidem sere circulo longitudinis sobest cumcentro Maris Primi, seu Regii, seu paulo anteriori, nempe gr. circiter 20. Aliud ve-ro ejusdem extremum refertur ad longitudinem eamdem, quam obtinet limes Occi-dentalis Maris Quinti a Columbo denominati, nempe grad.' 2ZH. circiter.
Ex utrisque igitur maculis nempe Borealibus conspectis mense Julio, 8c zona; /Equa-
I toris