Buch 
Hesperi et phosphori nova phaenomena, sive Observationes circa planetam Veneris : unde colligitur I.descriptio illius macularum, seu celidographia, II.vertigo circa axem proprium, vel perieilesis spatio dierum 24 cum triente, III.parallelismus axis in orbita octimestri circa solem, IV.et quantitas parallaxeos methodo Cassinianâ explorata / nunc primum editae ... a Francisco Blanchino ...
Entstehung
JPEG-Download
 

66 Hesperi et Phosphori

toris observatis mensibus Augusti ac Septembris compertum fuit, circa diem 5. Juliianni 17x7* Huoe a 9. Febr. 1726". distat diebus 510. absolutas fuisse revolutionesVeneris circa suum Axem unam &c viginti. Quare singulis revolutionibus sunt alsi-gnandi dies solidi 24. cum triente diei circiter, sive horis septem aut octo. Rotun-de assumimus horas octo °

Si autem una conversio globi perficitur diebus 24. solidis & horis octo; diurnusprogressus erit graduum 14. Lc minut. circuli 47. sec. 40. tert. 16. Quemadmodumex divisione graduum 360. per 73. trientes dierum ( qua: summa est 24. dierum,& horarum 8.) patet.

Completam fuisse cognovimus vigesimam primam revolutionem die 4. Julii 1727.ex observatione habita triduo post, nempe in crepusculo vespertino diei 7. Julii 1727.qua vidimus Maris Boreaiis, seu Marci Poli limitem f eadem aut paulo minori lon-gitudine praeditum quam obtinet centrum Maris Primi, seu Regii: nempe gr. 20.circiter tenere planum Nadir , uti ex figura observationis manifeste cognoscitur. Qua-re triduo ante, sive ad vesperam diei 4. Julii 1727. in eodem plano Nadir versaba-tur gradus longitudinis 335. (cum tridui vertigo promoveat gradus45. maculas Ve-neris:) nempe idem gradus,qui in observatione vespertina diei 9. Februarii eumdemcirculum occupare spectabatur. Erant igitur a die 9. Februarii 17 26. ad diem4. Ju-lii 1727. per dies 510. revolutiones Veneris circa suum Axem completa? 21. Qua-rum singulis convenit mensura dierum 24. solidorum cum triente diei , sive horis S.

IX. Verum de praecisiori mensura unius revolutionis statuetur exactius, si finem octen-nii attendamus, quando ad eamdem ferme diem anni civilis Veneris 'motus &c phasese Terra spectantibus sunt exhibendae. Tunc ex die 9. Februarii anni 1734. obser-vantibus Planctam in vespertina estulsione per horas ferme quatuor post Solis occasumin nostro horizonte conspicuum, qualis fuit anno 1726. dabitur opportunitas diutur-ni conspectus macularum eosdem circulos describentium in pari vicinia. Quare dietimconferri poterunt limites Orientales & Occidentales Marium septem occupantium zo-nam iEquatori illius globi utrimque adhaerentem, unde cognosci poterunt gradus pla-num Zenith S c Nadir quotidie subeuntium, & inde colligi finis absoluta? revolutio-nis : ex quo cum nostris collato resultabit mensura illius periodi non modo per dies,& horas, verum etiam per horaria minuta propius determinata.

X. Interim licet assumere illam fatis comprobatam, utpote verse proximam & perfi-den dam ulterioribus curis, qua? ex hactenus observatis colligitur dierum quatuor &viginti cum triente diei superaddito : ita ut tres revolutiones perficiantur diebus 73.Commode fatis respondet hujusmodi mensura revolutionibus 21. numeratis a die 9.Februarii 1726'. ad 5. Julii 1727. Quin etiam fatis est ad easdem in Tabella dige-rendas veluti per cyclum. Cum enim sint septies terna: revolutiones 21. Lc ternisquibuslibet debeatur tempus dierum 73.fi censeantur prima & secunda revolutio die-rum 24. ac tertia quaeque constet diebus 25. ( non secus ac quarto cuique anno ci-vili Juliano dies biffextilis inseritur, ut sit dierum 3 66. superetque unä die tres prae-cedentes diebus tantum 365. compositos) habebitur laterculus in margine appositus,qui fatis inserviet ad macularum positum & adspectum in Disco Veneris nobis ob-verso quotidie determinandum in cyclo revolutionum 21. Ex hoc deinde minori cy-clo major alter statuetur ad integrum octennium extensus , biduo maturius referensin fine octennii Juliani exordia revolutionum post jo8. similes absolutas. Sunt enimin octennio Juliano dies 2922. Quinque cycli minores revolutionum 21. quum exi-gant singuli dies 511. summam dabunt dierum 2555. quae deducta ex 2922. re-linquit dies 367. partiendos per 73. qui absolvunt revolutiones tres. Numerus 73.dierum quinquies in se ductus producit summam dierum anni communis 3 65. qua: de-ducta