84 Hesperi et Phosphori
adeo obliquo flexu per curvaturam superficiei sphericae nos respicit; ut pauci admo-dum radii ab illo spatio ad oculum nostrum resiliant; & macularum contractio ac de-formatio in eadem flexura juxta leges perspectiva sit major. Observationes igiturmacularum inchoari poterunt quando Venus nobis apparet dicotoma post maximama Sole elongationem in vespertina estulsione, aut ante elongationem a Sole maximamin matutina per dies circiter triginta: & versetur in signis recta: descensionis quandoHesperus dicitur, &c Solis occasum sequitur; recta? vero ascensionis, quando vocaturPhosphorus, 5 1 Solis ortum praecedit. Praestat eos dies ad observandum seligere, perquos videtur nobis e Terra spectantibus per semigradum tantummodo, aut per mi-nuta 40. in Zodiaco progredi. Quando enim stationaria redditur, jam nimis obli-quo aspectu pars illuminata ad nos vertitur; inutiles vero reddit observationes ob fal-catae figurae subtilitatem, Lc ex majori obliquitate attenuatam quando est retrograda,licet sit terris proximior .
Has igitur constitutiones Planetae cum debeamus attendere, ut macula? nobis exhi-beantur spectabiles per Telescopia centum palmorum, aut saltem octoginta; unicui-que in promptu erit ex Ephemeridibus accurate supputatis per diligentes Auctores ,praesertim per Virum Clarissimum Eustachium Mansredi, qui nuper eas produxit adannum 1750. cognoscere per quatuor & viginti annos a labentis exordio consecutu-ros quandonam praestet hasce observationes tentare.
Minuendi laboris gratia monemus, fatis este ad proximum octennium ea temporadesignare. Cum enim in fine octennii per eamdem ferme diem anni civilis nostri, me-thodo Juliana &c Gregoriana dispositi, Venus Sol nobis e Terra spectantibus appa-reant eidem Zodiaci gradui restitui, a quo octennio ante inchoaverunt; si quis id indi-caverit octaeterica Tabella (quod nos prarstitimus in Venere; nam in Sole anni mo-dus citra calculi necessitatem locum restituit) ; reperiet observationum tempora fermeinvariata, & per aliud octennium subinde consecutura. Vide Tob . IX.
Ad octennium igitur inchoatum anno 172.6. & claudendum in fine anni 1733.utiliora tempora ad eas maculas in globo Veneris conspiciendas sunt ea qua? sequunturAsteriscis notata in Tabula octaeterica quam inserimus: qua uti poffunt observatoresetiam ad octennia decem aut duodecim post annum 1733. iteranda.
Delectu temporum habito, quibus vicinia Veneris ad Terne globum tanta sit ,quanta esse debet, ut macularum ductus spectari possint, adhibeat ha?c adjumenta adeasdem nitidius discernendas.
Consulat schemata Phasium Veneris superius delineata Tab. I. II. & III. ut as-suescat singulas maculas facilius secernere a proximis in observando.
Ne quidpiam vero desideretur ad expeditam Lc integram repraesentationem Globiillius Planeta? in vario situ Orbita? sua: circa Solem a nobis spectandi, Se pro modosute revolutionis nobis obversi , consulo, ut observator sibi compingendum curetGlobum solidum, in quo Celidographia ejusdem sit delineata. Ejus rei gratia postre-mam Tabulam incidi mandavi, in qua duodecim Globi StBores delineavi suis maculisinscriptos eadem methodo, qua parantur totidem ab iis qui Coelestem ac TerrestremGlobum compingunt. Nostri hujus schematis pagella?, sive Seffiores , aptantur Glo-bo , cujus diameter a?quat pedis Astronomie! universalis a Cassino constituti unciasseptem, qute respondent pedis Romani antiqui unciis 71; palmi autem Romani Ar-chitectonici unciis i or; S c supra uncias 7. pedis Regii Parisini excrescunt octante cir-citer uncia?. Retuli ad mensuras notas hanc diametrum, licet in eadem Tabula X.ädnotatam , ut exactius elaborari possit Globus his pagellis aptandus , quam si desu-meretur ejus mensura ex impressa charta , qua: prsdo dum subditur humectata , acdeinde exsiccatur, nonnihil variat, ut omnes norunt.
IV.