Nova Phaenomena. 85
IV. Memor sit etiam observator delectus lentis ocularis ita aptanda:, ut ad Tele-fcopium quidem palmorum centum adhibeatur ea, cujus focus neque sit brevior un-ciis palmi Romani septem , neque longior unciis decem ; in aliis vero mensuris juxtasimilem proportionem. Neque obliviscatur ea quX tradidimus de apertura trium velquatuor unciarum objective» Telefcopii applicanda, si centum palmorum sit Lc ad Veneremdicotomam vertatur; unciarum vero trium solummodo quando plusquam semiplena con-spicitur , Lc obvertit nobis plusquam dimidium hemispheeni a Sole illustrati; unciarumvero quatuor in quadratura, 8 c in Lunata diminutione phaseos. Proportio similistransferatur ad aperturam majorem Telescopiis longioribus in objectivo statuendam,nempe fex unciarum in illis qua: ad palmos ducentos extensa sunt quando adhibeanturad gibbae figurae adspectum, ultra quadraturam scilicet, explorandum; 0B0 vero un-ciarum in quadratura: quae prudens observator pro Crepusculi etiam constitutione mo-derabitur . Demum in hora crepusculi deljgenda curet, quoad fieri potest, ut semihora sal-tem infra horizontem lateat Sol quando observare constituit, ne invalidior sit luminis illiussensus in oculo,quod a maculis Planet^ reflectitur, quando aer Solaribus radiis adhuc ebul-liens &c illustratus vim sua: lucis vividiorem exercet: neque expectet depressiorem Venerissitum supra horizontem, qui ad denos saltem gradus non pertingat elevationis. Nam inhumiliori situ terrestrium exhalationum interceptarum copia aerem inficiens nimium ob-tunderet hebetes radios ab observato Planeta: Disco ad Telescopium, & ad oculum specta-toris emissos. Cetera suggeret usus, &c matura animadversio ejus, qui in coelestibus obser-vationibus sit exercitus j nam illi minutiora quxque expendenda proponere morosi potiusingenii vitium, quam officiosi sedulitas videretur.
% 0 m oAE
JPVD JOANNEM MARIAM S A t VIO N ITypographum Vaticanum in Archigymnasio Sapientiae.
L 3 E PI-