XII L. DUTENS
rus ea etiam, quae verissima sint, opus habere propugnatore ;6c quod suspicarer , quum de tanta accusatione ageretur, non-nullos fortasse futuros, qui silentium meum perversò inter-pretarentur. Redeo ad ordinem a me in hisce Collectaneisservatum.
Praefationem hanc excipiet Synopsis quaedam, quae ob ocu-los ponet totius Operis partitionem , cum Indice Articulorumomnium, qui ibi continentur. Cujufque voluminis initio prae-fationem posui, in qua, post indicatam in universum volumi-nis materiam, de singulis , ac distinctis capitibus loquor, re-busque , de quibus in iis agitur. Atque hoc quidem, quando'Articuli illi peculiare Monitum non postulent. Nam quumhoc contigerit, illud ipsum enucleatius agam in Argumentis,quae diversis opusculis praeponam.
Alterum volumen complectetur scripta omnia Leibnitii , quaead Logicam , Metaphysicam, Physicam Generalem , Chymi-cam, Medicinam, Botanicam, 6c Historiam Naturalem spec-tant.
Ternum Mathesin continebit, Geometriam, Arithmeticam,Mechanicam, Opticam ; quae opuscula chronologico ordinedisponentur : quod ideò faciendum censui , ut facilius judi-care possit lector de progressu , quo mens illa in iis , quasexaSias scientias vocant, in dies processit. Cur vero quaestiornem celebrem de jure inventionis calculi infinitesimalis, quaetamdiii Leibnitium ac Newtonum exercuit, non tractaverim ,praefationem singularem huic volumini praemisiam legendo ,videbitur.
Je ne décide point entre Geneve & Rome : sed lector ipse dehâc causa judicium ferre poterit, ope auctoris nostri vitae aBrucherò exaratae , ejus vitae elogii a Fontenellio descripti , 6cpraesertim ope historiarum istius calculi infinitesimali, inven-tionis , a D D. De Jancourt &. Montucla relatarum , qmbusconsultò sub hujus voluminis initium locum dedi.
Quartum volumen continet Jurisprudentiam , Historiam,Antiquitates, Historiam ac Philosophiam Sinensium, òc opus-,
cula