Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
CII
JPEG-Download
 

CII

JAC. BRUCKERIr

asserta suille, quorum natura ea est, ut de ipsius hypotheseosveritate 6t salsitate hactenus dispici non soleat, modo ratiopateat de phaenomenis aliquid statuendi, quo duce tandem,abjecta hypothesi, ad veritatem perveniri posse sperandum sit,Quo pacto harmoniae praestabilitae hypothesin virum summumadhibuisse , quae judicio carere multis visa est, infra dicemus.Fatemur amem, etsi acerrimo judicio usus sit Leibnitlm , in-veniendi tamen fingendique vim animi praecelluisse , quamverè divinam 6c incredibilem fuisse concedent, qui tot tupn-(xcLTK ab illustri viro producta in lucem , tot problemata geo-metrica summis quoque viris impervia , quae construxit , ficsoluta postea explicuit, tot conjecturas historicas mire rerumcircumstantiis respondentes , profectas ab ingenio Leibnitianoexpenderint. Cujus facultatis tanta illi adfuit felicitas , ut,quod ipse de se observavit omnia difficilia sibi facillima ha-beret , in facilibus nonnullis difficultatibus impediretur , cumad fumma Lt excelsa tantum animum intenderet. Nec velillustrius ejus rei specimen vel gloriosius Leibnitiano nominiest, calculo differentiali, quo solo aeternitatem famae vir in-comparabilis meruit. Solet autem ita plerumque evenire, utqui has intellectus facultates habent excellentes, memoria val-de levi sustententur , contra qui reminiscendi copiose 6c fide-liter virtutem possident, judicii paupertate premantur. Astcontrarium in Leibnitio evenisse omnino mirandum est : quicimi tantum legisiet, quantum alii in tota vita vix oculis ca-piunt, non modo fideliter retenta suo tempore locoque resu-mere semper in potestate habuit, sed 6c rerum copia minimeimpeditus suis quaeque locis adhibere , ministrante memoriaefidelitate , potuit. His accessit insatiabilis veritatum incogni-tarum emendandarum cupiditas, 6c fames scientiarum inexple-bilis , qua concitatus fere puer Leibnitius illis aetatis annis addisciplinarum culmina properavit, quibus aegre gressibus titu-bantibus stadium literanum ingrediuntur alii. Quod nos affec-tui non dare aut admirationi ineptae, ea quae de praecoci ejuseruditione St vulgatis in ipsa adolescentia speciminibus supra