Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
CIV
JPEG-Download
 

civ JAC. BRUCKERI,'

iis, quae recte fecissent, statuit. Tantum autem ab invidiaaberat, ut gloriam, quae ipsi debebatur, haud raro inter virosdoctos divideret, 6c ad gloriam capessendam non hortatormodo sed 6c viae dux atque pararius adesset. Nempe tantaeerant, quas in proprio fundo possederat, ingenii doctrinae*que divitiae, ut ex aliorum gloria furrepta sibi laureolam quae-rere , quod non nisi ingeniis vulgaribus licet, erubuerit. Mi-rum autem est , quantum a philosophiae exercitatione acce-perit praesidium Leibnitius , in continendo intra modestiae li-mites animo. Quam virtutem prorsus egregiam, tum maxi-me ostendit, ubi cum antagonisti erat certandum. Quoscun-que enim, sibi adversantes expertus est , aut quos refutare estaggressus ( s6 ), ita compellavit - ut laudare voluisse censere-tur ? ita refutavit, ut habere amicos 6c plurimum eos facereomnes crederent. Et profecto inter summas viri incompara-bilis laudes referendum este existimamus , quod de eo testa-tur biographus rerum Leibnitianarum callemilsimus, quodquequi intima amicitia illi innotuerat Joannes Fab, icim ( 57 ) con-firmat : de nemine unquam male locutum , quin omnia in me-liorem partem interpretatum esse. Quod qui favori 6c amici-tiae datum esse putaverit, eum ad epistolas summi viri , qua-rum pleraeque familiares fuerunt, 6c in quibus major sentien-di judicandique usurpari solet licentia, meritò amandamus.Nihil autem jactantius ipse aut vindicavit sibi , quod suumnon esset, aut inanem gloriam, licet verae laudis esset valdecupidus, affectavit unquam , cum vires suas sufficere ad eumtuendury locum nosset, qui praestantiffimae ejus doctrinae debe-batur. Ex quibus omnibus, unam in rationem conductis ,rectè , nisi toti fallimur , colligimus, inter maxima orbis site-rai! ingenia, quae omnis aetas tulit, esse numerandum Leibni-tmm , 6c paucos habuisse pares, superiorem inter viros doctosfere neminem. > §. XXVI.

( S 6 ) Cum nemine animo magis vaine- luculenter testatus , displicere fibi bella ,rato est congressus , quam cum Kedio & qux victotiam spondent, sed ingloriam,nonnullis aliis Ntwtoni sectatoribus j verum ( 57 ) Hist. bibL sur T. II. p. z 17.

& heic quoque modelliam non neglexit t