Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
CVIII
JPEG-Download
 

cvm J A C. BRUCKERI,

tem , qua in caussas abditas St latentes penetrabat, & eruebatnonnunquam illa, quae ignota prius erant omnibus. Nequesolis Brunfvicensis domus limitibus se circumscribi passus ,ad omnium sere regionum historiam respexit, vetustas origi-nes eruit, pacta, foedera > statuta, quaeque alia publica diplo-matum fide constant, consuluit, indeque elegantilfimum Co-dicem juris gentium diplomaticum exstruxit. Nec alius fuit injurisprudentia , cujus naevos quàm acute perspexerit, quanta-que industria medicinam illis afferre tentaverit, ex supra nar-ratis liquere potest. De quibus tamen ejus meritis heic pro-lixius agere , institutum vetat, meretur autem vir summus exlaboribus literariis cognosci, ut constet, quanta 7ro\visopiaflaude meritò floruerit. Praeclarè vero in philosophiae historiaversatus, omnem veterum doctrinam eleganter animo com-plexus est, tantaque judicandi acie excussit, ut non possintnon ea jucundissima esse , quae ubique fere tum in scriptis tumin epistolis disseminavit. Id quod eo magis mirandum, quomagis, eo quidem, quo Leibnitius vivebat , tempore , histo-ria philosophica vix ex pulvere ac squalore inter Germanosprotracta caput efferre Sc lumina disciplinis philosophicis prae-ferre coeperat. Solebat autem vir illustris non ipsa tantumveterum dogmata perquirere, sed momenta quoque systema-tum expendere, deque eorum veritate aut salsitate judiciuminterponere. In quo licet, fato humano , non semper ad sco-pum collineaverit, fatendum tamen, virum acutissimum mul-ta vidisse, quae ignorabantur aliis, 6c penetralia veteris phi-losophiae perreptavisse. Ad quam ineundam viam dux illi fuitincomparabilis Jacobus Thomajius , cui revera restitutam histo-riam philosophicam maxime illam, quae de genuinis veterumopinionibus decernit, in Germania nostra debemus. - Cujusductum secutus admodum juvenis veteres 6c recentiores in-ter se comparavit, eorum dogmata excussit, rationes latentesin apricum produxit, talemque se praestitit, ut , nisi, nescioquo fato, praepostero Syncretismi inter veteres St recentioresineundi studio fuisset praeoccupatus ; ab eo adhuc juvene in-genti-