Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
CIX
JPEG-Download
 

LEIBNITII VITA. cix

gentia incrementa sperare potuisset historia philosophica. Exhinc caussa quoque derivanda est, cur veteribus per totam vi-tam fuerit propensissimus , quos facilius contemni atque repre-hendi , quàm intelligi a plerisque rectè statuebat. Maximevero favebat vir summus Platoni , in cujus philosophia ipsiplurima probabantur. Unde ad Bierlingium scripsit: de Platonenon sentire se tam contemtim , meditationes ejus autem sibi & pro-fundas passim & utiles videri. Et habere se Ciceronem non met*lam judicem fecum sentientem. Didicisse enim nos non ita pridem)plus Platonem in recessu habere , quàm vulgo appareat. Pauloprolixius autem de Platone e jusque philosophia disseruit , Sc.quid ipsi in ea probetur exposuit in epistola ad Cei. Hanschium ,ejus schediasmati de Entkustasmo Platonico praefixa , quae ideòmemorari expendique merentur, quia ad origines hypothe-sium Leibnitianarum intelligendas plurimum facere possunt.'Scribit autem polyhistor praestantiflimus : Nulla veterum

» philosophia magis ad Christianam accedit , quàm Platonica,» etsi meritò reprehendantur , si qui ubique putent Platonem» conciliabilem Christo. Sed ignoscendum est veteribus, ini-» tia rerum creationemve , 6c corporum nostrorum resurrec-y> tionem negantibus. Haec enim sola revelatione sciri pos-v sunt. Interini pulcherrima sunt multa Platonis dogmata,» quae tu quoque attingis : unam omnium caussam esse : esse*> in divina mente mundum intelligibilem, quem ego quoque» vocare soleo regionem idearum. Objectum sapientiae esse*> ux im»? anu substantias nempe simplices, quae a me mona-*> des appellantur, 6t semel existentes semper perstant vrpcoTx*> JismyJ. , est Deum & animas, 6c harum potifli-

» mas, mentes , producta a Deo simulacra divinitatis. Mathe-» mancae autem seientiae, quae agunt de aeternis veritatibus» m divina mente radicatis praeparant nos ad substantiarum-

* cognitionem. Sensibilia autem, 6c in universum composita,

»> seu , ut ita dicam , substantiata, fluxa sunt, & magis fiunt,

* quam existunt. Porrò quaevis mens, ut rectè Plotinusy quen-

* dam in se mundum intelligibilem continet, immò mea sei>

o 3 » tentis