cxviii JAC. BRUCKERI,
autem in absolvenda machina arithmetica, cujus eum curamjam inter Gallos Anglosque versatum habuisse supra memora-!vimus, 6c in quam ingentem vim pecuniae profudit ( 70 ).Qui sumtus , quos in machinas 6c alia hujus generis impen-dit , in caussa fuerunt, cur, licet frugaliter viveret, & ma-gnis reditibus ex munificentia Principum gauderet, eam tamenauri summam, ut nonnulli fingunt ( 71 ), non reliquerit, quaeadmirationem meruisset, sed intra mediocritatem ejus facul-tates constiterint. Deinde industriae specimen esse possunt iti-nera frequentia, quae vel rogatus a Principibus, vel instinc-tus desiderio promovendarum disciplinarum , suscepit. Cumenim abundantistimam doctrinam nutrire meritò crederetur,6c insolitum viri acumen in aulis Principum magnani existi-mationem meruisset, favor inde aularum secutus est, quibusobsequium praestare eo magis annisus est, quo magis ita feli-cissime promoveri extendique rei literariae fines posse intelli-gebat. Id quod magno orbis eruditi commodo factum esse,ex iis, quae suprà de mora Leibnitii in aula Moguntina , Ha-noverana, Berolinensi , Viennensi 6c apud Russorum Impera-torem tradidimus constat. Nec omittendum est , in historiaLeibnitii philosophica > virum illustrem, quem vivendi pru-dentia 6c philosophiae cognitio etiam fcjcminis commendavit,purpuratis atque illustrissimis , literis eas compellavisse ; sic utcommercium hoc literarium testis sit fide dignissimus prorsus-que immortalitati tradendus, non deesse nostrae aetati foemi-nas, quae mulierum philosophandum catalogo summo juremereantur ad scribi. Inter quas 6c nativitatis forte & ingeniisceptro atque diademate digni excellentia primum locum te-nent , Sophia Charlotta , Borussiae Regina , 6c Guilelmina Char-lotta eo tempore Princeps regia Walliae. Et illam quidemThe 0 dic e a scribendae auctorem fuisse Leibnitio , ubi hypotheses
( 70 ) 14000 thalerorum summam ia eamimpendisse tradunt Nova literaria Lipfien-fia 1717. p. 37 6 . & tamen imperecta man-sit. Plura de ea dabit CI. Ludovici dili-
gentia 1 . c.P.II. c. ii. § 318. p. 133-leqq.
(71) Niceron Mémoires ; qui a pere-grinante quodam , ut saepius illi accidit,deceptus esse videtur.