Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
CLVI
JPEG-Download
 

ciVi JAC. BRUCKERI,

XXVI. Imaginatio fortis, quae ipsos ferit ac movet, velamagnitudine vel a multitudine perceptionum praecedentiumproficiscitur. Interdum enim idem est impressionis fortis, unoictu factae, effectus, qui diuturni habitus aut perceptionummediocrium, saepius repetitarum.

XXVII. Homines bestiarum instar agunt, quatenus conse-cutiones perceptionum , quas habent, non nisi a principiomemoriae pendent, 6c instar medicorum empiricorum, quisimplici praxi absque theoria utuntur.

XXVIII. Enimverò cognitio veritatum necessariarum &aeternarum est id, quod nos ab animantibus simplicibus distin-guit , & rationis atque scientiarum compotes reddit, dum nosad cognitionem nostri atque DEI elevat. Atque hoc est istud,quod in nobis anima rationalis sive spiritus appellatur ( 8 ).

XXIX Cognitioni veritatum necessariarum 6c earum abs-tractionibus acceptum referri debet , quod ad actus reflexoselevati simus, quorum vi istud cogitamus, quod Ego , appel-latur , 6t hoc vel istud in nobis esse consideramus. Et indeetiam est, quod nosinet ipsos cogitantes de ente , de substan-tia cum simplici tum composita, de immateriali 6c ipso DEOcogitemus , dum concipimus , quod in nobis limitatum est,in ipso sine limitibus existere. Atque hi actus reflexi praeci-pua largiuntur objecta ratiociniorum nostrorum.

XXX. Ratiocinia nostra duobus magnis principiis super-structa sunt. Unum est principium contradictionis, vi cujusfalsum judicamus , quod contradictionem involvit, & verum,quod falso opponitur, vel contradicit.

XXXI. Alterum est principium rationis sufficientis, vi cu-jus consideramus , nullum factum reperiti posse verum, autveram existere aliquam enuntiationem, nisi adsit ratio suffi-ciens,

( 8 ) Etiam hae theses cum c. 10. & n. gabat, dari ens, quod neque extenfiotrsCampaneli* de Sensu rerum possunt com- neque cogitationis iit capax : agnoscebat-parari , ast eas Camparteli* assertiones olim que in formis substantialibus esse appea-rejiciebat Leibnitius vid. Diss. de Aristot. tum & instinctum fecundum Aristotelico»recentioribus conciliabili K, ii. Tunc ne-