LEIBNITII VITA. clvii
tiens ? cur potius ita sit, quàm aliter , quamvis rationes istaesaepiffimè nobis incognitae esse queant. Celeberrimum hocprincipium rationis sufficientis factum est in orbe philosophico,quàm primum resuscitatum & quasi vita donatum ex ingenioLeibnitiano prodiit. Quod non ignotum fuisse Sinenfibus ,qui ita virtutum praecepta naturae humanae inaedificaverint, utratio inde sufficiens earum constaret, contendit ili. olfim (9).Nos certiori jure ad omnium gentilium philosophorum - ma-ximè Graecorum , principia philosophica provocari posse puta-mus , quae axiomati huic inaedificata sunt , quaerendam om-nium rerum rationem sufficientem, cur sint magis, quàm nonsint. Hoc enim axioma illud: ex nihilo nihil fit, progenuit ,cum facile intelligerent, si nulla ratio sit, cur aliquid existat,nihil quoque fieri atque existere posse. Quod principium om-nis aetatis gentisque philosophos tenuisse, alio loco indubita-tis testimoniis probavimus (10). Nec obstat, quod objiciposse videtur , eos omnia ad necessitatem quandam, contin-gendae rerum oppositam, retulisse. Nam etsi hoc de pleris-que, non tamen de omnibus, verum sit ( 11 ), nihil tamenid probat aliud, quàm homines hos hypotheseos amore se-ductos ejusmodi rationem sufficientem naturae rerum quaesivis-se, quae revera non datur, cum hoc ipso principio verissimoduce facile ad id potuissent pervenire, ut intellexissent, cumres omnes contingentes quae existunt, rationem sufficientem ,cur sint, 6c ex statu possibilitatis in statum existentiae progres-sae sunt, in se non habeant, ideò quaerendam eam esse inalia , quae ultimam rationem extra seriem contingentium in senecessario habeat, quo pacto systemati tum emanativo , tumdualistico , quae omnem gentilem philosophiam in praecepsegere, nuncium misissent, 6c ad veram DEI notionem per-ii 3 venis-
C 11 ) Aliter enim Epicurus ,, qui , licetfine ratione sufficienti > contingentia? ato-morum concursum permittebat, secuj acfactum a Democrito, qui necessitateti» intrin-secam sive fatum agnofccbjj.
( 9 ) In Or. de Philolopbia Sinenfium.(10) Amoenit. litet. T. Vili. p. Z 04 -conf. cel. De Beausobre Hist. Manich. P. II.L. V. c. 1. p. 166. seqq. &C Gajfendas PhyCS. I, L. III. c. i. Opp. T, L p. 131.