Buch 
3 (1768) Opera Mathematica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
XXVI
JPEG-Download
 

xxvi (;D)

que diario inferri curavit, ut Publicum doceret, se nullaspartes secutam in hac controversia , utque disputationes in-de oriundas anteverteret.

Leibnitius , accepto fasciculo, scriptum Keillianum, epi-stolam Newtonianam, & exemplum declarationis SocietatisRegiae complectente, Chamberlanio rescripsit, ( rr ) se ipsidebere gratias pro facto penes Societatem Regiam experi-mento , 6c acquiescere etiam in proposito, quod sua causaSocietas suscipere vellet ; verum quod attineat litteras Neu-loni fatis impolitas , se eas habere pro non scriptis , aequèatque scriptum K. dilli, Gallico idiomate imprestum. Adde-bat , se , cùm viderentur adhuc extare litterae huc spectan-tes , &c nondum publicatae, inter Oldenburgianas &c Collin-sianas, optare , ut Societas Regia jubeat eas fecum com-municari, quòd ipsi quoque mens sit publicare Commer-cium epistolicum, in quo non minus eas producere velit lit-teras, quae contra ipsum urgeri queant, quàm eas, quae asuis stent partibus , judicium verò & existimationem reiPublico iri relictum.

Quae litterae cùm coram Societate Regia lectae fuissent >monebatur, ultima verba injuria este in Commistàrios So-cietatis ,. supponi eos in delectu colligendarum commenta-tionum non ab omni studio partium vacuos fuisse. DumNeutoms ipse librum Commercii epistolici in publicum nonedidisset , nec Leibnitio, alterius partis antesignano, fas estealium pro suo evulgare genio. Et quantum ad originariasOldenburgii &c Collinfti litteras » quas expetere ille videatur ,nec earum transportationem fieri posse ; interim tamen exem-plarium probè consignatorum copiam illi dari posse, si vo-luerit.

Inter haec gesta, nobilis &c eruditus quidam Venetus, Ab-bas Antonius Conti , in Angliam concedit. Accepit hic ibi-dem a Leibnitio responsionem ad epistolam, in qua ipsum de

singulari

(rr) Epistola Vienna ad ipsum data d. 25. Aug. 1714.