Buch 
3 (1768) Opera Mathematica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
436
JPEG-Download
 

4Z6

G. G. LEIBNITII

1

N°. LXXIX.

EPISTOLA TRES

AD CHRISTIANUM GOLDBACHIUM»*. 8. CiES. MAJ. RUSSICI A CONSILIIS JUSTITIA.EPISTOLA L

'I. Cur globus gravis in aere tum terra quodammodo rotetur, disquiritur.

II. De Hanschii consilio edendorum Keplerkmrum.

I T Gnosces, quòd in describendo non possum este promptissimus. Ad» J. tuam ratiocinationem habeo quod admoneam. Causa cur globus gra-vis in aere cum terra quodammodo rotetur , atque ita , ex turri demissus»ad turris, ut sic dicam , pedem cadat, perinde ac si turris cum terraquievisset, non in eo solo sita est, quod grave illud cum aere & tellureanum quoddam mobile constituit, Le ab aere cum tellure moto abripi-tur; ita enim grave in vacuo Gerikiano cadens, non recta descenderevideretur , quia in eo abripiens aer fere cestat : sed ex eo, quod globussive ex turri demissus, sive tormento excussus, antequam in liberum ae-rem venistèt , impetum telluris, quo nempe ipsa movetur, jam accepe-rat. Et hoc etiam confirmatur Gajsendi experimentis in diss de Motu im-presso a motore translato relatis. Is enim expertus est in triremi per re-miges velocistìmè impulsa , lapidem e summo malo demissum recta adpedem mali cadere , perinde ac si triremis quievisset. Quod non potestascribi aeri super triremem incumbenti, cui utique tanta velocitas a tri-remi non imprimeretur , ut persecte ejus motum sequatur, ( ne quid devento forte adverso dicant ) neque tanta foret illa aeris de triremi recep-ta velocitas , ut lapidem sufficienter abripere fecum possit , quod ne ven-tus quidem vehemens faceret. Itaque vides neque a Cuffelero , scriptorenon admodum profundi judicii, neque a multis aliis rem fatis rectè suisse explicatam.

II. Imprimis Dn. D. Hanschium a me salutari peto, si adest , cujus con-silium edendorum Keplerianorum valde laudo. Quum nuper Torgaviaveniens Lipsiani transirem > abesse dicebatur. Vale, Dabam Hanover* 12.Januar. 1712,

EPIS-