OPERA PHILOLOGICA. z
vendarum disciplinarum studio. Patebunt haec omnia volu-men hoc percurrenti. Thesaurus est quidam » quo subli-miiîìmae de difficilioribus rebus meditationes, novae abditis-simorum argumentorum investigationes , plurima saniorisCritices , laborumque diutiffimè , constantissimeque exant-latorum Ipecimina costata sunt. Quemadmodum autem multomaxima pars ex literis constat, quas ad amicos, ac pleros-que Europae eruditos scribebat, ibi licebit Leibmtium ipsumreperire, cum eo quodammodo verlari, eum ipsum audiresententias suas explicantem ; ibidemque clariùs , quàm inquibusvis operibus aliis, auctoris mores cognoscere, indo-lem, nativum leporem, ac animum praesertim ad opus se-dulum, atque a labore invictum.
Argumentorum, de quibus saepè in una, eademque epi-stola agit, varietas nullum alium omnino , quàm quo usifumus, ordinem patiebatur. Aliquem, quantum suscipereres ipsa poterat, adhibere conatus sum. Primum enim easepistolas collocavi, quae potissimum ad Metaphysicam, Phy-sicam, ac Mathesin spectant; tum quae ad Criticen, Philo-logiam , ac Nova , ut ipse loquitur, Literaria : deinde mis-cellanea nonnulla: demum plura maximi momenti scripta deutilitate quae ex cognitione linguarum , earumque antiqui-tatis proficiscitur, de rationibus, quibus eo pervenire licet,de earum etymologia, consensione &c. Adverterat veterumlinguarum, atque Orientalium praecipue, cognitionem nonparum conferre ad originem, ac etymologiam viventiumlinguarum investigandam. Itaque ad haec studia per se qui-dem jejuna admodum, non tamen sine uberrimis fructibus,animum adjecit interdum. In quo genere saepè opera ute-batur Eccardi discipuli sui, qui post ejus mortem librumedidit : ColleSîanea Etymologica illvsratiom linguarum veterisCeltica , Germanica , Gallica , aliatum inservientia. 2. voi. 8°.Hannovera 1717, ubi Leibnitianae super ea re investigatio-nes pleraeque reperiuntur. Ex hoc libro quidem ea, quaevere Leibnitii erant , aut Leibnitii cura collecta , excerpsi,atque in hoc volumine interposui: necestarium tamen non
A 2 duxi