4 G. G. LEIBNITII
duxi opusculis omnibus locum dare , ex quibus constanthaec Collectanea, in quorum editione certe non minoremquam Leibnitius , partem habuit Georgius Eccardus. Praeci-pua earum Dissertatiuncularum omnium, quas in hoc vo-lumine inserui , de Germanico sermone excolendo agir.Hanc Germanice a Leibnitio conscriptam ipse trado in Gal-licum sermonem translatam ab amico meo praestantis inge-nii , ac singularis eruditionis viro. Quinque vel fex arti-culi, qui hoc opusculum proxime antecedunt, aliique con-sequentes , in quibus idem argumentum excutitur , petitisunt ex collectaneis illis etymologicis , quae nihil Leibni-tianum habent praeterea.
Reliquam voluminis partem conficiunt epistolae quàm plu-rimae , aut epistolarum fragmenta, quas ad varios eruditoshomines Leibnitius de rebus omnigenis , sed praesertim denovis Literariis , de Critice, humanioribusque literis &c.scripserat. Sequitur deinceps non exiguus fragmentorumnumerus, quae tamquam Leibnitiana haberi poliunt. Nonpotuisse in commodiorem ordinem tribui, quae in hoc vo-lumine exhibemus, facile sibi persuadebit quicumque ea le-get, atque animadvertet, in plerisque observationes con-tineri Auctoris nostri de rebus adeo variis, atque a se in-vicem diversis, ut necestè suerit cuncta dissolvere, ac de-formare, si eo ordine, quem materia poscebat, disponenda.fuissent. Scio equidem, potuisse omnes a se invicem divelli,ac secerni cujusque epistolae particulas , quae ad quaslibetscientias pertinerent, ibique collocari, ubi ad aliquam ea-rum scientiarum partem illustrandam utiliores este videren-tur. Verùm praeterquam quòd operam id postulasse! longèdiuturniorem, quàm mihi per necessaria alia negotia liceret,visae mihi sunt eaedem epistolae gratiores lectoribus futurae,si tales omninò ederentur, quales ab Auctore suo prodie-runt, jucundam insuper varietatem legentibus oblaturae.
Quandoquidem jam finis est colligendarum lucubratio-num ejus Philosophi, quo nemo post restitutas literas majorexticit, non possum non iis rursus meritas gratias agere,
quibus