z;3 G.G. LEIBNITII
& minime pro commentitiis habitas fuisse LeeutrenhoeHi observationes.Quod fuperest, vale & fave. Dabam Hanov. 21. Jan. 1716.
EPISTOLA XXXIII.
I. Jo. Burch. Maius laudatur. II. De festo Ivel. III. De Fr. Th. Kohlio &Frid. Koesio. IV. De Rostgardo. V. De origine Francorum. VI. De Schel-hammeri institutionibus medicis. VII. De Bodini colloquio , Lintrupio Ù.Hackmanno.
I. Uae pulchra ex penu tua communicasti, rectè accepi. Pulchra sunttua omnia , itaque non mediocri me beneficio hac transmissioneaffecisti. Gaudeo Dn. Maium vestrum , insignem virum ab eminentisfimoSchoenbornio pro merito aestimari ; Dictione non minus, quàm rebus Lecogitatis placet.
II. Circa septentrionalium festum brumale , dictum Ivel, ego Bedasententiam amplector , qui a JVheel rota revertentis fc. solis dictum notavit.Doctissimus Sperlingius non fuit felix in etymis.
III. Laudabile est institutum Dni. Kohlii Rectoris vestri, id agentis, utfugientes litteras sistat. Hactenus Dn. Koestum ignoravi, sod meretur pro-fecto non ignorari. Videtur enim profundius solito in novam Analysininspexisse , & credo , si huc intendat animum , posse ab ipso conferri ali-quid ad augendam scientiam. Itaque plura de eo nosse gratum erit.
IV. Amplissimi Roftgardi pollicitatione quamquam benignissima non abutar.Est ille dominus rerum suarum. Ego nihil opto, ut praeclari ejus laboresin publicam utilitatem convertantur.
V. De origine Francorum Balthica , ( quam nuper Dn. Gundlingiuspanilo frigidius, ni fallor , impugnavit Halis ) nosse sententiam egregioruminter Danos virorum , pergratum erit, fed inprimis summi viri illius , cuimeo nomine misisti.
VI. Schelhammeri opus insigne posthumum curavi ad editionem procu-randam commendari egregio Lochncro , inter Naturae curiosos Medicoseminenti. Gudianis laudibus mire faveo , & vel ideo Programma Maianumperplacuit. Gaudeo , praeclara manuscripta ab ipso collecta dissipationepraefervata esse. Utinam pleraque ipsius manuscripta non petiissent. ProLeeurrenhoekianis remissis gratias ago. Nescio , an Schelhammerianum opusLipsia sit remissum , fonaste gener Dn. D. Burchardus opus praeclarum so-ceri utiliter augebit ex recentiorum placitorum Historia.
VII. Bodini opus cum viri eruditi animadversionibus exquisitis edi, me-reretur. Hortandus est Dn. Lintrupius , ut institutum exsequatur subindepublicandi cimelia litteraria. Petsistitne apud vos Dn. Hackemannus ? AudioProfessionem sperare. Quod fuperest , vale Le fave. Dabam Hanov. 19.'Mart. 1719.
fc
EPI-.