o
375 G. G. L E I B N I T I I
EPISTOLA VII. -BIERLINGII ad LEIBNITIUM.
' I. De definitione materice. II. De Theodiccea Leibnitii.
t'
I "P Lanè tecum consentio, multa naturae phaenomena demonstrationibusX7 explicari posse , & cùm tu quoque largiri videaris , ad persectam ejuscognitionem & rerum interiora perveniri non posse, hac de re nulla ampliusinter nos erit controversia. Gratias tibi praeterea ago maximas, quòd men-tem tuam de corpore , materia , spiritu , uberius exponere non dedignatus^ sueris. Applaudo tuis meditationibus, ex quibus plurimum me profecisse ,ingenue fateor. Unicus est , qui adhuc me urget scrupulus , quem pro tuabenevolentia facillime eximes. Definis materiam, quòd consistat in antitypia,seu quod penetranti resistat ; qua: ergo penetranti non resistunt, erunt spi-ritualia ; ad qua: tamen lumen referri-prohibes, cujus piane nullam concipioresistentiam , sed quod mira potius agilitate & activitate proditum est,contra naturam materia , quam mere passivam esse sateris. Sed forte dices,lumen esse aggregatum seu massam substantiarum corporearum, qua innu-merabiles continet monades, quod concederem , nisi tot corpuscula per in-finitum spatium dispersa Se in atomos tandem , quas nec ipse admittis, re-solvenda difficulter conciperem. Sed nolo tibi amplius molestus esse , Virillustris ; quicquid prosero , discendi saltim caussa a me proferri, planòvelim persuasum habeas.
II. Indicarunt auctores nova: Bibliotheca:, qua: Hala: lucem adspicit »editum a te esse sermone Gallico librum , ctijus inscriptio : Ejsais de Thco-dicée fur la bonté de Dieu , la liber té de bhomme , 6" l’origine du mal , ac pre-cipue in eo destrui hypothefes Bay Hi , quibus ille religionis fundamentaconvellere ausus fuit. Non potest non istius scripti lectio ab omnibus veritatisamantibus avide expeti , unde singulari me beneficio adficeres, si illudmecum communicares. Habet id incommodi nostra academia , ut qua: pro-deant noviora vix umquam hic perferantur , sed aliunde non absque sum-tibus petenda sint. Quid sentis de Ibomte Burneti Theoria telluris ? Vale ,Vir illustris , mihique favere perge. Rintelii d. 6. Sept. 1711.
RESPONSIO LEIBNITII.
I. Lumen ad spiritualia non referendum. II. De Theodiccea. III. De Thom#
* Burneti theoria telluris.
I. T"\ Um litteras meas lustro , video , me tibi adhuc responsionem debere.
JLv Itaque diutius tardare nolui. Retuleras lumen ad spiritualia, ne-gabasque ejus a te resistentiam concipi, qu* mihi est index corporalitatis.<-i t Sed