4§o G. G. L E I B N I T I I
lud : deleo , corrigo , ego habeo antiquum codicem , hunc locum librarii corarupere ; quod studii genus, si dicendum, quod res est, controversiis dereligione alebatur. Nullum enim malum est, cujus non sit aliquis fructus.Nam cum de scriptura» sensu, de consensione veterum, de genuinis Sesupposititiis libris, crebro esset disputandum, nec de sacris scriptoribuscujusque avi in tanta rerum connexione judicari postit, nisi ab eo, quiin omni monimentorum genere esset versatus, nihil in bibliothecis intactumrelictum est. Rex ipse Magna» Britanniae Jacobus, Sc ecclesiae pariter, acrei publicae principes viri, disceptationibus illis exercebantur pene ultramodum. Sed cum denique disputationes in bella erupissent , Se , tantosanguine fuso, tantis clamoribus nihil prosici prudentiores viderent, factapace taedium harum quaestionum atque litterarum multos cepit. Ex eoincipit nova quaedam studiorum periodus, cum in Italia Galilaeus ; in An-glia B ac onus , Se Har tuens , Se Gilbertus; in Gallia Cartefius Se Gajfendus ;in Germania unus illis opponi dignus, Joachimus Jungius , praeclaris qui-busdam sive inventis, sive cogitatis , ad spem naturae per mathematicasartes cognoscenda' homines vocassent. Est enim in his studiis dulcedo mi-rifica, Se promta utilitas. Nolo nunc dicere, in quo mihi hodieque pec-cari videtur , Se qui fiat, ut magnorum auctorum discipuli tantis praesi-diis adjuti nihil memoratu dignum praestent ; non est enim hujus loci eadisquisitio. Hoc unum nunc observare satis est, ex eo tempore studiumantiquitatis Se eruditionem solidam passim in contemtum adduci, usqueadeo, ut nonnullos pudeat auctores laudare , partim ne non ex ingenioscripsisse videantur, partim ut ignavia sua faveant; cum tamen in rebusfacti necessarius sit usus testimoniorum , nisi extemporaneam scriptionemaccurata tractationi praseramus. Itaque ne ista negligentia labes serpatlongius, admonendi sunt homines exemplo egregii operis tui, religionisinteresse, ut vera eruditio conservetur; idque praclarè monuit vir doctifli-' mus, Mericus Cafaubonus , Isaaci filius , scriptis non ita dudum sermoneAnglico libellis eruditis, in quibus non sine caussa male ominatur pietati,si natura tantum indaganda dediti, antiquitatis studium Sc bonas litterasnegligamus. Quare nec illorum voces probo, qui omnem exuunt antiqui-tatis reverentiam, 8c de Platone atque Aristotele ì velut de miseris quibus-dam sophistis, loquuntur. Quos si legissent attentius, aliter de maximisviris sentirent. Nam doctrina Platonis metaphysica Se moralis, quam pauciex fonte hauriunt, sancta est rectaque, St, qua de ideis aternisque veri-tatibus habet, admiranda. Aristotelis autem Logica, Sc Rhetorica, St po-litica , maxima sunt utilitatis in vita, si in prastans ingenium St usu ex-cultum incidant. Sed St eum in physica acroaseos libris veram continuinotionem vindicasse a plausibilibus Platonistarum erroribus, quantivis pretiiest. Denique qui Archimedem Sc Apollonium intelliget, recentiorum sum-morum virorum inventa parcius mirabitur. (Hanoverx 1679.)
EPISTO-