OPERA PHILOLOGICA.
EPISTOLA V.
j-éi
V Alde dolui, litteras meas male & fero ad te perlatas elle , eoquemagis bonitatem tuam agnosco, qui non incondite tantum scriptis.,sed & nihil amplius ad rem pertinentibus, humanissime respondisti. Namde opere tuo, velut edendo, loquebantur, cum tamen prodisset dudum ,quo tempore tibi reddita sunt. Ipsum opus mature perlatum est ad sere-nissimum Principem meum. Ita enim rem institueram, ut neminem facilead nos in Germania id nactum putem , idque non meo tantum studio ,sed & ipsius Principis jussu, qui miro ejus videndi desiderio dudum fla-grabat. Et fané accepti libri potissima aspexit ipse , reliqua mihi majorestudio legenda delegavit. Neque ulla umquam mandata jucundius implevi.Quantus enim illic, Deus bone ! thesaurus eruditionis ? Quae colligendipariter, atque ordinandi, felicitas? Ea enim est ubertas rerum, ut mate-riam a multis annis comportasse videaris. Ea porrò est omnium ex sesponte nascentium conjunctio, ut uno quasi animi impetu, solo memoriaesubsidio, scripta videri possint. Reliquisti certe opus immortale, magno-que consilio invenisti, in quo partam tot vigiliis doctrinam pulcherrimecollocares. Summam rei, quod prophetiae in Jelu Christo sint impletae ,fatis a te ostensam arbitror. Profecto enim vix fieri casu potuisse videtur,ut omnia tam mirifice consentiant. Sane mihi, cui dubium nullum est ,omnia a summa quadam providentia administrari, divino quodam consiliofactum videtur, ut Christiana religio , cujus tam sancta sunt praecepta,tot nobis piane admirandis designaretur. Neque enim diffiteor, eamdemprovidentiam spectari in conservatione ecclesiae catholicae. Itaque ut adpostremam litterarum tuarum partem veniam , ausim dicere, me pariter,atque alios multos in ea esse, quoniam per nos non stat, quo miniis cumaliis communicemus ; qui si nos repellunt, aut conditiones exigunt, quaspraestare non est in potestate , vides ipse pro moderatione tua , nihil im-putari nobis posse. Eam tamen nunc agnoscere mihi videor temporum^ felicitatem, ut paene sperem, aliquam iniri posse concordiae rationem &honorificam Romanae Ecclesiae, 6c ceteris minime gravem. Neque id te-mere judico. Novi enim multos omnium partium egregios viros. Nullaautem Germania regio est, in qua majore moderatione ac judicio tracten-tur controversiae religionis, quàm in ditione Brunsvico - Luneburgensi. Etcum Principes ipsi > qui nunc rerum potiuntur, sint sine exemplo sapien-tissimi , dominufque meus inprimis ceteris animi & fortunae dotibus inso-litam eruditionem ac rerum judicium adjunxerit, atque haec inprimis stu-dia magna voluptate tractet: hinc tantas rerum gerendarum occasiones co-gitanti mihi, negligenza , aut animus sepe eorum culpandus videtur, adquos ecclesiasticarum rerum cura pertinet. Nunc autem cum pontificemRomanum, Innocentium XI. a sanctitate vitae, & praeclara voluntate, tzc
Maini ] sapiet*-