OPERA PHILOLQGICA.
465
E P I S T O L A IL
R Esponsà mea , quamquam tumultuaria , tibi non displicuisse , gaudeo ,Lc Eginbardum tuum jam produsse suspicor. De urnis erutis multo-rum habemus observationes per Germaniam, sed placuere inprimis, quasolim Jo. Daniel Maior , medicus Holsatus, instituit ; nam passim tumuliaggesti assurgunt per Stormariorum plana , sub quibus urnarum multitudolatet. Sed similes Thuringi, & Westfali, Lc Chauci , &c alii suppeditant.Paullatim morem comburendi cadavera exolevisse non ignoras. De Mat-tiaco non abhorrens visa est conjectura tua a Taciti verbis, primo Annalium ;cùm judicas, Romanos Germanici ductu Adranam transgressos, Mattiumdemum artiglile , gentis caput ; pulsis scilicet his , qui flumen tuebantur,& per fylvas dispersis. Nam si Mattium inter Rhenum Lc Adranam jacebat,minor transeundi Romanis, transitum prohibendi Cattis , ratio fuit. Etfavet tibi, quod affers nomen villa superstes , Maden aut Madern , si ru-dera loci amplioris illic apparent. Certe non a Mattio , quasi olim Mat-burgum dictum e stet, ut conjicit Cluverius , sed a Mara , rivo , este Mar-burgi nomen , tibi plane assentior. Ceterum quia de Mattiacis sermo est ,nescio , an visus tibi sit tomus meus primus scriptorum Brunsvicensia illu-strantium , ( nunc enim secundus tertiusque jam pane pralo exiere ), &qua illic in loca veterum de Germania , nostris vicina , situ agentiumnotavi. Ibi obiter pag. 10. conjecturam quamdam meam de alio iocoTacitiprotuli, qui est in libello de moribus Germanorum , ubi Mattiaci Batavisconjunguntur , quod viri docti in foederato Belgio , sive de Selandis , sive,quod convenientius, de Isola accolis accepere , nam in Germania solo eos,id est regione sibi transrhenana Tacitus locat. Sed Cluverius Mattiacos nonprocul Adrana quarendos recte quidem animadvertit ex illa Germanici ex-peditione supra dicta ; sed alteri loco , ubi Batavis conjunguntur , non sa-tisfacit. Mattiacos enim Adrana accolas instar Batavorum Romanis addic-tos fuistè , nuspiam apparet ; & Tacitus in libello illo aliis interjectis de-mum ad Cattos venit , quorum pars Mattiaci. Mihi verisimile visum ,illic pro Marsaciis , qui re vera vicini Batavis, errore quodam Mattiacos ,quia notiores , a librario substitutos. Certe Marsacios vel Marsacos ex Hijlo-riarum opere Batavis Caninefatibusque sub Civili rebellantibus accestiste patet,communi erga Romanos obsequio exuto. Itaque lib. IV. Hijior. cap. ; 6 . cumCaninefatibus a Labeone tentantur. Plinius eos his ipsis populis Frisiisque ad-jungit. Et proinde non male a Cluverio in Velua , Geidrite parte, propeArnhemium collocantur. Ita solo Rheno divisi a Batavis, & in Germa-nico positi , solo licet ac caelo suo acrius animati, Batavorum tamen jureapud Romanos usi videntur, id est , militem suppeditaste, quod corrupto.Annalium Taciti loco Mattiacis longe remotis, neque in has conditiones fa-cile descensuris, ob viciniam nominis attributum est. Nec rarum est, no-lo?». V. Nnn tiora