Buch 
5 (1768) Opera Philologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
466
JPEG-Download
 

466 G. G. LEIBNITII

tiora nomina a librariis substitui. Celebres autem Mattiacos fuisse , indicantMattiacapilee apud Martialem , id est > sapo pilarum forma ( ut nunc quoque )ex Germania ad Romanos delatus , quibus color capillis querebatur. Ac-cipe Mattiacas ( quo tibi calva ? ) pilas. Mattiaca etiam aqua seu therma»memorantur , id est, Wisbadenses , ut apparet. Itaque a Moguntiaci op-posito ad Adranam & ultra colebant Mattiaci, & in illis specus querendisargenti venis aperuit Curtius Rufus apud Tacitum Annalium hb. XI. Sedbsec tu melius examinaveris , cui studiorum dignos successus ominor : Scgaudeo etiam , aliquem ex popularibus tuis Armenicam linguam illustrareaggressum. Habet illa gens libros antiquos, aliaque multa excuti digna.Celeberrimo Tolnero intelligo mandatam Historia» Haffiaca» curam. VellemWinckelmanni labores non perirent, etsi imperfecti, nec semper exquisiti,tamen profuturi. Quod superest , vale , Lc me ama. Dabam Hanovera d. io.Nov. 1710.

EPISTOLA III.

V Eniam peto , quòd nondum pro insigni munere gratias debitas egi.

Sperabam percurrere opus tuum , & qua-dam notare, quse tibi for-tasse non ingrata fuissent ; sed partim itinera , partito negotia , partitononnulla invaletudo impedimento suere. Itaque malui breves ac sterilesscribere litteras , quàm diutius officio deesse. Primum ergo gratias agohabeoque , deinde hortor , ut in stadio historico pergas, in quo tam prae-clare decurrere coepisti. Si quid in me erit, inserviam lubens. De ceterovale & fave , 6c rem in plurimos annos , quos tibi promittit florens aetas >bene gere. Dabam Hanovera d. 29. Dee. 1711.

EPISTOLA IV.

S Pero te salvum Marburgum appulisse » & fausta omnia precor. Gratiasago , quòd de manuscripto Castellano inquisiisti. Habebo fortasse cumtempore.

Libentissime ad tuam opem confugiam , ut Martinus Polonus multis modisemendatus continuatufque in publicum edatur. Est Dominicanus quidam eru-ditus Parisiis. Hunc intelligo multos Martini Poloni codi es contulisse. Hujus,si licebit, auxilio utemur, & mox ad amicum ici ibam, qui cum eo agat.

Dn. Professor Eccardus gratias agit, avide exspectat nuntium de Clau-bergianis. Ejus Catechismi^ Teotifcus prodiit ; sunt in eo non pauca perutilia.Itaque hortor, ut in his strenue pergat.

Quis sit Academia» vestr-e status discere gratum erit. Audio istum doc-tum illic novam Novellarum versionem moliri. Ea sane erit utilis , etsi multiveterem pro magis authentica habeant , quam ipsum textum Grjecum ;inter hos est Lyn.kerus. Si quas alia litteraria disces , ex te discere gratumerit. Vale. Dabam. Hanoveryt d. iy. Ociobr. 17 12. *

EPU.