Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
4
JPEG-Download
 

4 G. G. L E I B N I T I I

Audio, quemdam alium tractatum a te fuisse publicatum , cujus ' argu-mentum sit necejjiias religionis , Lc quod philosophia sola ad beatitudinemnon sufficiat. Gratulor tibi hujusmodi meditationes , ad quas jureconsul-torum vulgus assurgere non solet. Ita enim semper judicavi , jurispru-dentiam veram a religione & philosophia inseparabilem esse.

Quaeres, quid a me, promissis olim tam liberali, ab eo tempore actumsit? Rel'pondeo, adsecta esse multa; persectum, & omnibus numeris ab-solutum, nihil. Nam cum itineris Gallici imposita mihi suisset necessitas;ab eo tempore , usus loci opportunitate 6c doctorum virorum consuetu-dine, quidvis potius, quàm jurisprudentiam cogitavi: non ita tamen, utaliquand > coepta resumere desperem ; immo si jurisprudentiam civilis scien-tis ambitu comprehendis, eam scilicet, quae non arbitrio legum, sed pu-blica utilitate nititur, nec ipsam neglexi. Adjeci mathematicarum scien-tiarum studium panilo intentius, atque illud effeci prster spem, ut Parisiis,in tanto eruditorum numero , non omnino adspernandus haberer. Nam& inventa quaedam mea in numeris, geometria, & re mechanica cumapplausu excepta sunt. Unde si nihil aliud, hoc certe consecutus sum, utveram analyticen 6c genuinas demonstrandi artes illustribus exemplis di-dicerim, jamque, si non tam mul.a, certe meliora, etiam in juris scientiasim daturus.

Video in Anonymis tuis factam aliquoties mentionem mei. Ratio cor-poris juris reconcinnandi non est ex toto mea ; tametsi ego quoque consiliohuic non allpernando accesserim. Methodus nova discendi doccndiaue juris ,liber est effulus potiùs , quàm scriptus, in itinere, sine libris, fine poliendiotio : alioquin facile credas, exactius quiddam a me potuisse dari. Pra:-terea multa sunt, quas nunc ne probo quidem. Quare quod ais, in non-nullis te dissentire, non miror; nam ego quoque mutarem non pauca, simale tornatum opus incudi reddere liceret. Scis , ubi primus scribendicalor deferbuit, nos nobis ipsis maturiore jam judicio displicere. Sed 3camicis tunc obsecutus sum, qui festinatam licet scriptiunculam mihi noti-tiam magnorum virorum & favorem Principum parare poste, non ex vanoconjecere. Sed & nonnulla dixi, quorum ne nunc quidem pcenitet. Sedde fato libri, dudum a me pro derelicto habiti, non sum admodum sol-licitus, nec cuiquam ejus censori succenseo.

Intelligo, clarissimum virum, Murtinum Fogelium , tibi amicitia junctumsuisse, dum viveret. Mors ejus omnibus acerba exstitit, quibus nota eratdoctrina viri, & rara inter nostros judicii maturitas: praeterea spes, quamde historia Lynceorum , & Jungianis reliquiis conceperamus, decollavit,insigni jactura rei litterariae : nisi quisquam succedit in hanc curam. Fac,quseso, ut sciam, quo ha:c sint loco, quidque de Jungianis pariter ac Fo-gelianis collectaneis & monumentis sperari possit: qua de re quo uberiusscribes, eo majorem a me gratiam inibis. Si quid viciffim desideras, pa-ratum me ad omnia officia scito. Vellem quoque nosse, ubi nunc terra-gna