Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
5
JPEG-Download
 

OPERA PHILOLOGICA. 5

rum agat Christianus Ravius , & quid factum fit ejus MSS, orientalibussive spoliis Orientis. Ea Berolinum delata bibliothecas electorali Branden-burgicas accessisse, mihi narravit aliquis ; nescio, an vere. Videor mihiquasi per somnium vidisse ejus versionem slpollonianorum Conicorum , quasnon nisi Arabice exstabant. Fac, quaeso, ut sciam, an non errem.

Vides, me fatis confidenter scribere, quasi scilicet te responsurum este,certum sit. Sed si te bene novi, aut potiùs , si bene novi genium viro-rum supra vulgus doctorum, non possum de humanitate tua dubitare.

Unum adjicio : Paullus IFurtius , qui exercitui in Batavis cum imperiopraefuit, vir rei militaris & mathematicarum scientiarum peritia clarus ,nuper apud vos, ut scis, fato concessit. An vero reliquerit aliqua, quaead incrementum scientia pertineant, tibi non erit ignotum. Quod fuper-est, vale, vir clarissime , mihique tibi deditissimo fave. Dabam LutetiaParisiorum d. io. Mali 1676.

( )

PLACCIUS LEIBNITIO.

Placcius objurgationi Leibnitii blande obviam it, oblaturnque litterarium com-mercium ambabus manibus ampleditur.

C Ommunicavit mecum pro familiaritate nostra tuas , ad se scriptasdie 7. Julii litteras, collega meus longè carissimus, Dn. HenricusSiverus. Ex quibus uti cum gaudio cognovi fummo, non esse me parvoapud te in pretio; ita indolui, aliquid a me proficisci potuisse, quod nonusque tibi placere intelligam. Nimirum, in gratiis tuis asiertum esse tibilibrum tuum scribis. Id quod ego minime futurum arbitrabar, quando-quidem & initialibus litteris nominis tui praefixis, & aliis indiciis, nonadmodum anxiè tibi, ut lateres, quaesitum esse testabaris, & caussa nul-la , cur citra noxam non assereretur tibi , quod tuum erat, apparebat.Absque hoc suisset, una cum aliis multis ex alterutra caussarum harumin abdito mihi, quamvis probari pollent eruti, relictis, etiam tuos holcelibros recondidissem. Quod vero nugacem libellum eum appellas, eam,mihi crede , modestiam tuam nimirum, eruditorum haud ulli fatis um-quam approbabis, utrumvis etiam, sive n. 123 sive iji. detectum exscriptis tuis, velis intellectum. Ego fané , quo minus doctrinam tuamatque judicii facultatem insignem, aliunde licet magis adhuc conspicuam,vel inde quoque praedicem , atque doctissimum ingeniosissimumque scri-ptum utrumque, ceu feci , commendem, a me numquam impetrabo.Quod vero minari me nescio quid insuper scribis, eas, si modo minassint j ex pelvi crede profectas li lubet. Neque lane umquam refutandi

A j Se