Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
12
JPEG-Download
 

12

G. G. L E I B N I T I I

( 5 - )

PLACCIUS LEIBNITIO.

Placcius , quo pretio Feldeniana MSS. haberi queant , nuntiat Leibnitio.

N E quid procrastinatio mea tuo voto noceret , seminata responsioneopus judicavi. Non desunt enim , qui Feldeniandrum Mss. aliquapretio designato antehac volunt , utpote vix altero tanto alioqui descri-benda , more illo 8c scribendi genere , quo alias , qui ex conducto idagunt , scribere solent. Attamen quia nemo adhuc omnibus emendis feleobtulit , impetravi , ut duo imperiales cum una tertia volenti cuncta re-mitterentur , adeoque duodecim imperialibus omnia venirent. Ego , quianondum plane tua certus eram, decem imperiales promittendo id obtinui,ut, donec a te responsi quid serrem , ad octiduum omnia mecuin haberem ;quod octiduum facilè ad aliquot etiam dies prorogabo. Interina tute , quidtibi putes expedire, consules, atque significabis. Nimirum id spero , nonopus fore , ut si decem imperialibus forte venire debeant, ego fidem sal-lam , atque damni circa alios dati caussa sim. Quamvis, an eo pretio ad-dictum iri sperandum sit , necdum ausim definire. Libro.s ethicos laudatosplerosque vel habeo, vel certe vidi. Nisi quod Friccii Modrevii opera con-junctim edita ignorem. Aliqua seorsim soculo superiori prodita scio , sednec in illis moralia. Unde percupiam aliquid amplius de iis per te scire.Ut & ubi ac quando Honorati Fabri liber prodierit , ac an alia , quamtheologica tractet. Idem de Gallico ex portu regio libro peto , contraCalvinistas scripto ; nec non de Pallavicini opere : qua; duo , cujus sintforma; ac molis, quaeso , indices. La Morale dei Tesauro itidem me latet :quae si sit illius Emanuelis , a quo il cannochiale Hriftotelico habemus in Rhe-toricis , non erit nullius pretii. Ad reliqua , ubi responlum hisce fuerit ,quantum potero reponam. Nunc propter Feldeniana naturare hoc, quid-quid est, volui. Vale. Hamburgi pridiefejii Fafch.itos 1678.

( 6. )

PLACCIUS LEIBNITIO.

Placcius Fogelianos quoque libros venditum iri , nuntiat ; anima immortalitatisdemonstrationem sitam a Leibnitii objectionibus vindicat ; aUrologiam nonspernit , & Leibnitianorum editorum ceqtte ac edendorum indicem pojlulat.

F Eldenianos libros mss. tandem imperialibus illis decem , quamvis a;gre ,feci ut impetrares. Itaque cui tradi velis , tantum indicatu opus est.Sylloge Speidelii non continetur Langenbecianeo inventario , a me ipso pro-

pterea