Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
315
JPEG-Download
 

OPERA PHILOLOGICA. jiy

sylvas, cìun fortè in vitium quasi quoddam dioptricum incidit, id affir-mari liquido nequit, & ad haec rerum arcana despero perveniri posse.

C. Henricus Morus statuit praeexistentiam animarum , sive quòd anima:creata: fuerint cum mundo, quam sententiam Viato , Origenes aliique jampri-dem foverunt. Mea opinio est, omnia, ut sic dicam, plena esse animarumvel analogarum naturarum, & ne brutorum quidem animas interire.

CI. Dottrina de moribus non est scientia, ut doctrina de justo & utili,à quibus differt ut Physica à phoronomica, Mathesis mixta à pura, Theo-logia revelata à naturali ; principia enim ejus ab experientia pendent , atnon principia scient ire, qua: sunt definitiones. Et si scientia appellari po-test , erit mixta, qualis Optica , Musica, Physica, Medicina. Mores autemsunt observationes de eo, quod homo voluntarie facit. Signa medica suntobservationes de ec, quod homo involuntarie facit. Ajsettus sunt conatusagendi à sensu orti. Habitus sunt conatus agendi orti ab assuefactione. Cha-ratter est id in moralibus, quod temperamentum in medicis, causa omniumactionum. Character constat ex hominis habitu mentis (notitia,) habitucorporis ( assuefactione ) & habitu corporis naturali, seu potentia naturali(temperamento.) Nam ex temperamento pendet sagacitas naturalis, cele-ritas , tarditas, durabilitas affectuum, &c. & quid non ? Mentes enimomnium aequales sunt. Quomodo autem ex variis temperamentis varii affe-ctuum gradus sequantur, explicare magni artificii, sed & difficultatis est.Constituto quomodo mores ex temperamento sequantur , de quo consuleGalenum , adde elegantissime Fcldenum & Hobbium. Reliqua petenda exMedicorum schola , additis physiognomicis de arte investigandi tempera-menta. Caeterum qui cum hominibus negotiari vult, ei noflè utilissimumerit temperamentum hominis. Id omnibus iis artibus inveniet, quibus Me-dicus tum assuefactionem , tum scientiam seu fortiter impressas opiniones.Quae rursum vel naturales sunt, nam quisque opiniones & observationeslibenter arripit temperamento suo consentaneas ; vel casuales sunt , namhomo pauper, aut ab aliis pendens, varias ob causas saepe cogitur assues-cere rebus ingratis ; & saepe casus aliquis cogit nos historiae meminiflè,cujus alias non meminissemus, si nempe nos valde attigit, aut accessit notaquidam, v. g. pudor noster vel honor, vel etiam in aliis casus extraor-dinarius. Arte igitur in indaganda aliorum assuefactione vel notitia opusest, varie tentandi sunt, ita tamen plerumque ne sentiant. Et artis hicest pauca principia pertentare, unde citerà , constituta jam arte, rationesequantur. Etiam modus scribendi plerumque, nisi à magistro pendet, ha-bet aliquid naturalis temperamenti, imo etiam cum ab eo pendet. Uti-nam haec doctrina tradita esset, quae certe incredibilis momenti est. Hujusenim ope possumus fere cuilibet quidlibet persuadere. Item possumus scirequid ab alio sperare aut timete debeamus. Notandum difficillime eos ex-piscari licere, qui multum experti sunt & variis casibus jactati. Item quinon nisi ex necessitate excitare fele solent & saepe dormiunt, & ita alios

R r 2 deci-