cn
l<» G.G. LEIBNITII
decipiant, item qui suo ingenio uti non possunt, unde patet nullius inge-nium facilius nosci, & neminem persuasibiliorem esse, quàm rerum impe-ritos. Potest etiam dignosci temperamentum ex inclinatione ad cibos.
CII. Nimis forti imaginatione judicio nocetur. Nam qui ineptis ima-ginationibus valde delectatur , stultus fieri potest. Novi hominem , quiRomancios scriptores sepe legendo stultus factus est, adeo , ut postremo cre-deret veros esse. Tremulantes post ecstasin corporis debilitatem sentiunt. Arsmnemonica , quas forti imaginatione constat, judicio nocere solet. Fateorjudiciosos plerumque forti imaginatione carere. Contra foeminas Lc ho-mines credulos aut superstitiosos ea pollere. Judicioli, si non sunt inge-niosi vel memoria valentes, sunt ingrati in conversatione, quia nihil inci-piunt, nihil inveniunt, tantum censores sunt, volunt judices aliorum se-dere, nihil aliis vicitfim ad judicandum sistere. Pauca loqui, multa audirevelle, odiosum. Judicio magis ad agendum , experientia ad loquendumopus est. Novi homines experientse maximje , ac proinde in disserendo,in allegandis exemplis sibi compertis aliisque ad pompam pertinentibusuberrimos, in agendo se inepte gessisse. Certe in politicis parum admo-dum prudentem movent exempla, qui rationibus firmis universalibus in-sistit. In mechanicis qui pauca principia novit, caetera facile supplet. AtMedicina maxime experientia pene tota constat, unde tam difficilis est.
CI1I. Major dolor requiritur ad fletum, quàm voluptas ad risum, quianemo libenter edit signa doloris, omnes libenter risus. Flemus ad con-tumelias maxime nostras, ut ridemus ad alienas.
CIV. Plebeiorum hominum hic mos est pene puerilis, ob errorem lap-sumque in minutiis quibusdam Lc nugis sapientes carpere. Studiosi quidamineptuli ei, à quo plurima praeclara didicere , mox quasi obliti arreptanescio unde vocula quadam contradicere, & funem disputationis traherevolunt. Quod oritur vel ex ignorantia non aestimantium vera bona &differentias rerum, vel ex malitia 8c invidia quaerentium quod carpant ,& quo aliorum dotes obscurent. Haec non aliter Lc rectius caventur (nisinondum is sis, quem metuere cogantur,) quàm ut nonnisi laconica cumiis colloquia misceas.
CV. Deberent esse j 'chalet publicae opificum , ne pueri à magistris totannos inutiliter solis ictibus plagisque distineantur magno Reipublicae dam-no, cui tantum utilitatis decedit, quantum horum vitae, qua servire pos-sent , artificio eorum acceleragli in tot annos dilato.
GVI. Regi alicui ferendum non ejl, ut quisquam subditorum fiat religiosus ,invito ipso , transit enim in aliam jurisdictionem. Revocantur edictis in aliasterras transgressi, transgressi in alia jura i,revocabiles habentur. Constituen-dum ergo Collegium, Consilium, Consistorium est, instar ejus quod passimcausis matrimonialibus praestitui sciet, ubi compareant, examinentur, admit-tantur vel rejiciantur, quicunque constituere vitam religiosam sectari, ratio-nibus expositis, cur hoc consilium ceperint. Erit haec pars censoriae morum.
CV1I. Nos